Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

13 — naturali actu et spontaneo, redditque rem sententia quadam simplici ac vulgari; secundo vero, reflexe ac penitius, vel, ut aiunt, cogitationem elaborando, eloquiturque cogitata secun­dariis sententiis, derivatis quidem a prima illa simplici, limatioribus tamen ac distinctioribus. Quae secundariae sen­tentiae, si demum a supremo Ecclesiae magisterio sancitae fuerint, constituent dogma. Sic igitur in modernistarum doctrina ventum est ad caput quoddam praecipuum, videlicet ad originem dogmatis atque ad ipsam dogmatis naturam. Originem enim dogmatis ponunt quidem in primigeniis illis formulis simplicibus, quae, quodam sub respectu, necessariae sunt fidei; nam revelatio, ut reapse sit, manifestam Dei notitiam in conscientia requirit. Ipsum tamen dogma secundariis proprie contineri formulis affirmare videntur. — Eius porro ut assequamur naturam, ante omnia inquirendum est. quaenam intercedat relatio inter formulas religiosas et religiosum animi sensum. Id autem facile intel­­liget, qui teneat formularum eiusmodi non alium esse finem, quam modum suppeditare credenti, quo sibi suae fidei ratio­nem reddat. Quamobrem mediae illae sunt inter credentem eiusque fidem: ad fidem autem quod attinet, sunt inadaequatae eius obiecti notae, vulgo symbola vocitant; ad credentem quod spectat, sunt mera instrumenta. — Quocirca nulla confici ratione potest, eas veritatem absolute continere: nam. qua symbola, imagines sunt veritatis, atque idcirco sensui religioso accommodandae, prout hic ad hominem refertur; qua instru­menta, sunt veritatis vehicula, atque ideo accommodanda vicissim homini, prout refertur ad religiosum sensum. Obie­­ctum autem sensus religiosi, utpote quod absoluto continetur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom