Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

10 Ecclesia potestatem, sive haec doceat sive de sacris disci­­pl i n ave statuat. Attamen in toto hoc processu, unde, ex modernistámul sententia, fides ac revelatio prodeunt, unum est magnopere attendendum, non exigui quidem momenti ob consequu­­tiones historico-criticas, quas inde illi eruunt. — Nam Inco­gnoscibile, de quo loquuntur, non se fidei sistit ut nudum quid aut singulare; sed contra in phaenomeno aliquo arcte inhaerens, quod, quamvis ad campum scientiae aut histo­riae pertinet, ratione tamen aliqua praetergreditur; sive hoc phaenomenon sit factum aliquod naturae, arcani quidpiam in se continens, sive sit quivis unus ex hominibus, cuius ingenium acta verba cum ordinariis historiae legibus com­poni haud posse videntur. Tum vero fides, ab Incognoscibili allecta quod cum phaenomeno iungitur, totum ipsum phae­nomenon complectitur ac sua vita quodammodo permeat. Ex hoc autem duo consequuntur. Primum, quaedam phaenomeni transfiguratio, per elationem scilicet supra veras illius con­ditiones, qua aptior fiat materia ad induendam divini formam, quam fides est inductura. Secundum, phaenomeni eiusdem aliquapiam, sic vocare liceat, defiguratio inde nata, quod fides illi, loci temporisque adiunctis exempto, tribuit quae reapse non habet: quod usuvenit praecipue, quum de phae­nomenis agitur exacti temporis, eoque amplius quo sunt vetustiora. Ex gemino hoc capite binos iterum modernistáé eruunt canones; qui, alteri additi iam ex agnosticismo habito, critices historicae fundamenta constituunt. Exemplo res illustrabitur; sitque illud e Christi persona petitum. In persona Christi, aiunt, scientia atque historia nil praeter

Next

/
Oldalképek
Tartalom