Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

6 — digestas proponant atque in unum collectas, sed sparsas vel uti atque invicem seiunctas, ut nimirum ancipites et quasi vagi videantur, cum e contra firmi sint et constantes; praestat, Venerabiles Fratres, doctrinas easdem uno heic conspectu exhibere primum, nexumque indicare quo invicem coalescunt, ut deinde errorum caussas scrutemur, ac remedia ad aver­runcandam perniciem praescribamus. Ut autem in abstrusiore re ordinatim procedamus, illud ante omnia notandum est, modernistarum quemlibet plures agere personas ac veluti in se commiscere; philosophum nimirum, credentem, theologum, historicum, criticum, apo­­logetam, instauratorem: quas singulatim omnes distinguere oportet, qui eorum systema rite cognoscere et doctrinarum antecessiones consequutionesque pervidere velit. Iam, ut a philosopho exordiamur, philosophiae religiosae fundamentum in doctrina illa modernistáé ponunt, quam vulgo agnosticismum vocant. Vi huius humana ratio phaeno­menis omnino includitur, rebus videlicet quae apparent eäque specie qua apparent: earumdem praetergredi terminos nec ius nec potestatem habet. Quare nec ad Deum se erigere potis est, nec illius existentiam, ut ut per ea quae videntur, agnoscere. Hinc infertur, Deum scientiae obiectum directe nullatenus esse posse; ad historiam vero quod attinet, Deum subiectum historicum minime censendum esse. — His autem positis, quid de naturali theologia, quid de motivis credibili­­tatis, quid de externa revelatione fiat, facile quisque perspiciet. Ea nempe modernistáé penitus e medio tollunt, et ad intel­­lectualismum amandant; ridendum, inquiunt, systema ac iamdiu

Next

/
Oldalképek
Tartalom