Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)
Dilectis Filiis Nostris Claudio S. R. E. Presb. Card. Vaszary Archiepiscopo Strigoniensi, Josepho S. R. E. Presb. Card. Samassa Archiepiscopo Agriensi, Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Hungáriáé PIUS PP. X. Dilecti Filii et Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tempus propediem aderit, vestrae maxime genti expectatum, memoriam Sanctae Elisabethae Hungaricae insueta laetitia renovandi, septimo post diem eius natalem exacto saeculo. Omnino ad haec apparanda solemnia summam apud vos esse omnium ordinum consensionem et alacritatem accepimus; nec miramur; consentaneum est enim, qua vos religione tam clarum patriae lumen semper coluistis, eam nunc singularem in modum apparere. Illud admirationem affert, sane gratissimam, quod, ut intelligimus, habendis Elisabethae honoribus, non modo una ex Archiducibus, Christianae caritatis officiis probatissima, praecipuam ante alios curam operamque tribuit, sed ipse Rex Apostolicus, nullo antehac exemplo, auspicem se ac patronum impertit. Itaque, auctoritate Augustae Domus cum tantis cumulata studiis civium, facile est prospicere, erga sanctissimam Feminam numquam significationes facias esse tam illustres pietatis publicae. — Summopere Nos quidem ista delectant, quae cum declarant quam vivax in vobis sit avita fides, tum vero spem Nobis dant fructuum optimorum, eorumque christiano populo universo, non soli Hungáriáé vestrae, salutarium. Neque enim putandum est, sine benigno quodam Dei consilio fieri, ut specimen sanctitatis, quod in illa Andreae regis filia, oblatum est Ecclesiae saeculo tertiodecimo rursus, insigui eius commemoratione vestra, expositum in luce orbis catholici, omnium oculos atque animos ad se convertat. — Profecto in vitam et mores intueutes Elisabethae, vehementer capiant necesse est maximarum exempla virtutum omne genus, quum brevi quidem ea cursum aetatis, at in summa fortunae varietate confecerit. In aula Thuringiae, ubi desponsa et destinata Ludovico ducis filio adolescebat ad nuptias, puellula quantam virtutis maturitatem ostendit! Intento ad Deum semper animo, mortalia contemnere, subesse obedienter, generose simultates contumeliasque perferre, quas vel modestia cultus, vel studium paupertatis, vel pietatis ardor ei comparabat. Compressere parumper hostiles animos coniuncLae contra istorum vota nuptiae; quo interim spatio Elisabethae laudes, nemine iam obsistente, visae sunt elucere splendidius. Scilicet mulierem fortem, divinis adumbratam Litteris, agnovit Thuringia, coniugi unanimo nalisque et familiae sua diligentissime officia praestantem, simul inopes omnes et calamitosos materna caritate complectentem; id quod maxime exstitit in annonae gravitate, quum populo, fame periclitanti, in primis liberalitate misericordiaque ducis suae quaesita salus. Consecuta sunt tempora, plena miseriarum atque luctus, quum viri in Palaestinam discessum immaturamque subinde mortem atque, erumpente iterum eoque violentius invidiae flamma, spoliationem dignitatis et omnium bonorum tulit. Coacta cum parvis natis mendicato sustentare vitam ipsa, regius sanguis et Thuringiae domina, tum enimvero dedit obsequii erga divinam voluntatem, amoris adversus inimicos, patientiae et fortitudinis documenta maxima. Quae, conversis feliciter tandem rebus, quum posset ex egestate ignominiaque emergere, noluit tamen: sed instituto Francisci Assisiensis, similitudinem Jesu Crucifixi cupidissime appetens, vitae genus, nuditate poenitentiaque asperrimum, ad extremum usque spiritum, duxit. — Iam ex his velut primis lineamentis patet, quantum Christianae perfectionis exemplar in Elisabetha muliebris sexus praecipue,