Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

lendum. Equidem protestantiuni error primus hac via gradum iecit; sequitur modernistarum error; proxime atheismus ingredietur. * Ad penitiorem modernismi notitiam, et ad tanti vulneris remedia aptius quaerenda, hivat nunc. Venerabiles Fratres, causas aliquantum scrutari unde sit ortum aut nutritum malum. — Proximam continentemque causam in errore mentis esse ponendam, dubitationem non habet. Remotas vero binas agnoscimus, curiositatem et superbiam. — Curio­sitas, ni sapienter cohibeatur, sufficit per se una ad quos­cumque explicandos errores. Unde Gregorius XVI decessor Noster i ure scribebat l: Lugendum valde est quonam prola­bantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat, atque contra Apostoli monitum nitatur plus supere 'quam oporteat supere, sibique nimium praefidens, veritatem quae­rendam autumet extrec catholicam Ecclesiam, in equa absque vel levissimo erroris cocno ipsa invenitur. — Sed longe maiorem ad obcaecandum animum et in errorem inducendum cohibet efficientiam superbia: quae in modernismi doctrina quasi in domicilio collocata, ex ea undequaque alimenta concipit, omnesque induit aspectus. Superbia enim sibi audacius prae­­fidunt, ut tamquam universorum normam se ipsi habeant ac proponant. Superbia vanissime gloriantur quasi uni sapien­tiam possideant, dicuntque elati atque inflati: Non sumus sicut ceteri homines: et ne cum ceteris comparentur, nova quaeque etsi absurdissima amplectuntur et somniant. Superbia Ep. Encycl., « Singulari Nos » 7 kal. iul. 1834. I

Next

/
Oldalképek
Tartalom