Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

— 48 — crescant. Quamvis equidem alii, qui symbolismo magis favent, in liac re indulgentiores se praebeant. — Regimen eccle­siae omni sub respectu reformandum clamitant, praecipue tamen sub disciplinari ac dogmatico. Ideo intus forisque cum moderna, ut aiunt, conscientia componendum, quae tota ad democratiam vergit: ideo inferiori clero ipsisque laicis suae in regimine partes tribuendae, et collecta nimium contracta­­que in centrum auctoritas dispertienda. — Romana consilia sacris negotiis gerendis immutari pariter volunt; in primis autem tum quod a sancto officio tum quod ab indice appel­latur. — Item ecclesiastici regiminis actionem in re poli­tica et sociali variandam contendunt, ut simul a civilibus ordinationibus exulet, eisdem tamen se aptet ut suo illas spiritu imbuat. — In re morum, illud asciscunt americani­­starum scitum, activas virtutes passivis anteponi oportere, atque illas prae istis exercitatione promoveri. — Clerum sic comparatum petunt ut veterem referat demissionem animi et paupertatem; cogitatione insuper et facto cum modernism i praeceptis consentiat. — Sunt demum qui, magistris pro­­testantibus dicto lubentissime audientes, sacrum ipsum in sacerdotio coelibatum sublatum desiderent. — Quid igitur in Ecclesia intactum relinquunt, quod non ab ipsis nec secundum ipsorum pronunciata sit reformandum? In tota hac modernistarum doctrina exponenda, Vene­rabiles Fratres, videbimur forte alicui diutius immorati. Id tamen omnino oportuit, tum' ne, ut assolet, de ignoratione rerum suarum ab illis reprehendamur; tum ut pateat, quum de modernisme est quaestio, non de vagis doctrinis agi nui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom