Püspöki körlevelek 1905 (Szombathely, 1906)

2 fragmenta, quae super corporali apparent ? 5. Ad abstergendos digitos suffieit-ne excutere fragmenta in poculum aquae, quod apponi solet ad mensam in habitaculo infirmi ? 6. An potius necesse est saltem per tactum aquae abluere illos, sicuti fit in distributione S. Communionis extra Missam ? 7. Ablutio haec potest-ne effundi in ignem ab incolis in domo aegroti, sicuti in ignem proiici solent globuli bombacii, qui­bus oleum unctionis abstergebatur, et effunditur item aqua, qua lavat Sacerdos manus post unctionem. 8. Aut ablutio post Communionem dari debet infirmo ad sumendum ? 9. Si vero ille sumere renuerit, potest-ne ipse sumere Sacerdos licet non ieiunus ? 10. Quia vero poculum aquae integrum sumere multum esse videtur, an non aptius et consultius adhibetur in hunc finem cochlear, vel parvum quoddam vasculum? 11. An poculum hoc, cochlear vel vas parvum quodcunque esse potest commune, quod a domesticis aegroti apponitur? 12. Aut potius procurari debet vas aliud huic fini singu­lariter destinatum, quod cum reliquis utensilibus ad infirmum deferatur a ministro. 13. Finita Communione infirmi, si sumpta fuerit una tantum particula consecrata, et administrata Extrema Unctione, custodia et oleum sanctum tradine poterunt laicis vel pueris servientibus, qui ea ad Ecclesiam reportent ? Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisita sen­tentia Commissionis Liturgicae, omnibusque accurate perpensis, rescribendum censuit : Ad i. Quaestionem : Ad 1. Ad primam partem : Servetur Rituale Romanum circa trinam recitationem Confessionis generalis. Ad 2. Affirmative. Ad 3, Negative, nisi immineat periculum mortis. Ad II. Quaestionem : Ad. i. Negative ; et servetur Rituale Romanum tit. IV. de Communione infirmorum cap. 4. No. g, -ubi dicitur ; »De more acceptas aliquot particulas censecratas, vel unam tantum (si longius aut difficilius iter sit faciendum) ponat in pyxide seu parva custodia, quam proprio suo operculo cooperit.« Ad 2. Negative. Ad 3. Affirmative. Ad 4. Provisum in i. Ad 5. Providebitur in sequenti No 6. Ad 6. Affirmative. Ad 7. Affirmative. Ad 8. Servetur Rituale 1. c. Nom. I. g. : »Postea Sacerdos abluat digitos nihil dicens: et infirmo datur ablutio.« Ad g. Si ablutio aegroto dari nequeat, reportatur ad Ecclesiam, aut in ignem inficiatur Ad 10. Vasculum tantum aquae capiat, quantum ad abluendos digitos sufficit. Ad ii. Vasculum sit mundum et vitreum. Ad 12. Fieri potest, sed a Rituali non praescribitur. Ad 13. Negative, sed sacerdos ipse haec vasa sacra ad Ecclesiam repor­tare debet iuxta Rituale 1. c. Num. 24. et tit. Vap. 2. Num. 2. Atque ita rescripsit die 14. Julii igo5. — A Card. Tripepi Pro-Praef. — D, Panici Archiep. Laodicen. Secret. o 4249- sz- ■ Orsz. kath. tanítói segély- és árvaház­­alap szám­adási kivonata közöltetik. A. magyarországi lat. és gör. szert. róm. kath. tanítók segélyalapja vagyonáról a kezelő egri főkáptalan által benyújtott, felsőbb helyen pedig felülvizsgált és helyesnek talált .904. ÉVI SZÁMADÁS KIVONATA. Vagyonállás, 1903. év végén. Korona fiu> 1. 4%-kal kam. magyar járadékkötvényekben (névérték szzrint).................................. 129.000 — 2. Cherny Antal egykori nagyrippényi alesperes-plébános alapítványa 4°/0-kal kam.. magyar járadék kötvényekben (névérték szerint)............................................... 25.000 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom