Püspöki körlevelek 1903 (Szombathely, 1904)

% URBIS ET ORBIS. Adventante anno quinquagesimo ab auspicatissima die 8. Decembris anni 1854. qua in maximo templo Vaticano de Immaculata Conceptione Beatae Mariae Virginis dogmatica definitio a S. M. Pio Papa IX. solemniter pronunciata fuit, ut huiusce iubilaei,' cursus in gloriam divini nominis, in eiusdem Deiparae Virginis honorem atque in fidei c et pietatis incrementum verteret, Leo papa XIII. nuper vita functus et felicis recordationis, Commissionem ex quibusdam Emis Patribus Cardinalibus compositam instituit, quae Fidelium cuiusque ordinis et coetus studia et opera ad hunc specialem finem dirigendo et provehendo prospiceret. Nunc vero haec Sacrorum Purpuratorum Commissio sub novis faustisque auspi­ciis Sanctae Matris Ecclesiae caelesti Sponso et Capiti perenniter iunctae et post brevem viduitatis luctum altero visibili sponso et capite iucunde decoratae communia complu­rium Pastorum et Fidelium vota humilesque preces Apostolicae Sedi reverenter porrexit. Quas a subscripto Sacrae Rituum Congregationis Secretario relatas, Sanctissimus Do­minus Noster Pius Papa X. pro eo quo erga Deiparam Virginem studio et amore flagrat, benignissime excipiens indulsit, ut decurrente anno a proximo die festo Immaculatae Conceptionis B. M. V. computando, die octava cuiusque mensis, vel iustis de causis, Dominica eam immediate sequenti in Ecclesiis aut Oratoriis ubi, approbante loci Ordi­nario, quaedam exercitia pietatis fiant et honorem B. Mariae Virginis Immaculatae prae­paratoria quinquagenariis solemniis enunciatae dogmaticae definitionis, unica Missa votiva sive cum cantu sive lecta, de ipsius Sanctissimae Virginis Immaculata Conceptione cele­brari valeant cum eisdem privilegiis, quae competunt Missae votivae solemni pro re gravi et publica Ecclesiae causa iuxta decretum n. 3922. De Missis votivis 30, Iunii 1896. §. 11. quaeque concessa fuerunt Missae votivae de S. Corde Iesu pro prima feria sexta unius­cuiusque mensis ad normam Decreti n. 3712 Urbis et Orbis 28. Iunii 1889 et sub­­sequentium declarationum: ita et huiusmodi Missa dicatur cum Gloria et Credo et unica Oratione, et dummodo non occurrat festum duplex primae classis aut Dominica item primae classis, aliquod festum eiusdem B. Mariae Virginis, Feria, Vigilia aut Oclava ex privilegiatis: in quibus solummodo commemoratio fieri poterit per Orationem Missae votivae post orationem Missae de die, sub unica conclusione. 3041. sz. Iubileum quinquagena­rum dogmatis le Immaculata Conceptione B. M. V. Y XII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom