Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

—■ 5 — eius (caritatis) est imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas1 2. Praeterea castissima Iesu caro carnis nostrae insolentiam comprimit, ut Cyrillus monuit Alexandrinus: Christus enim exsistens in nobis sopit saevientem in nostri« membris carnis legem'1. Quin etiam fructus Eucharistiae singularis et iucundissimus est quem significavit propheticum illud: Quid bonum eius (Christi) est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?3 videlicet sacrae virginitatis forte et constans propositum, quod, vel diffluente deliciis saeculo, latius in dies uberiusque in catholica Ecclesia flo­rescit : quanto quidem ubique cum religionis ipsiusque humani convictus emolumento et ornamento est probe cognitum. — Accedit quod huiusmodi Sacramento spes bono­rum immortalium, fiduciá auxiliorum divinorum, mirifice roboratur. Beatitatis enim stu­dium, quod omnium animis insitum atque innatum est, terrestrium bonorum fallaciá, iniusta flagitiosorum hominum vi, ceteris denique corporis animique molestiis magis magisque acuitur. Iam vero augustum Eucharistiae Sacramentum, beatitatis et gloriae causa idem et pignus est, idque non animo tantum sed etiam corpori. Quum enim animos caelestium bonorum copia locupletat, tum iis perfundit suavissimis gaudiis, quae quamlibet hominum aestimationem et spem longe superent ; in adversis rebus susten­tat, in virtutis certamine confirmat, in vitam custodit sempiternam, ad eamque tamquam instructo viatico perducit. Corpori autem caduco et fluxo Hostia illa divina futuram ingenerat resurrectionem; siquidem corpus immortale Christi semen inserit immortali­tatis, quod aliquando erumpat. Utrumque istud et animo et corpori bonum inde obven­turum Ecclesia omni tempore docuit, Christo obsecuta affirmanti: Qui, manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam : et ego resuscitabo eum in novis­simo die4. — Cum re cohaeret magnique interest id considerare, ex Eucharistia, quippe quae a Christo instituta sit tamquam passionis suae memoriale perenne5. christiano ho­mini castigandi salutariter sui denunciari necessitatem. Iesus enim primis illis sacerdo­tibus suis: Hoc facite inquit, in meam commemorationem6 7, idest hoc facite ad comme­morandos dolores, aegritudines, angores meos, meam in cruce mortem. Quapropter huiusmodi sacramentum idem et sacrificium assidua est in omne tempus poenitentiae, ac maximi cuiusque laboris adhortatio, itemque voluptatum, quas homines impudentis­­simi tantopere laudant et efferunt, gravis et severa improbatio: Quotiescumque mandu­cabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat1. Praeter haec, si in praesentium malorum causas diligenter inquiras, ea reperies inde fluxisse, quod hominum inter ipsos caritas, caidtate adversus Deum frigescente, deferbuerit. Dei se esse filios atque in Iesu Christo fratres obliti sunt; nihil, nisi sua quisque, curant; aliena non rr odo negligunt, sed saepe oppugnant in eaque invadunt. Inde crebrae inter civium ordines turbae et contentiones: arrogantia, asperitas, fraudes in potentioribus; in tenuioribus miseriae, invidiae, secessiones. Quibus quidem malis frustra a providentia legum, a poenarum metu, a consiliis humanae prudentiae quaeri­tur sanctio. Illud est curandum enitendumque, quod plus semel Ipsi fusiusque commo­nuimus, ut civium ordines mv.tua inter se concilientur officiorum coniunctione, quae 1 De diversis quaestionibus LX XXIII, quaest. XXXVI. 2 Lib. IV, c. 2 in Ioann. VI. 57. 3 Zach. IV, 17. 4 Ioann. VI, 55. 5 S. Thomas Aquin. opime. LVII: Offic. de festo Corp. Christ'.. c Luc. XXII, 19. 7 I Cor. XI, 26.

Next

/
Oldalképek
Tartalom