Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

Melléklet az 1902. évi IV. számú körlevélhez. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALTVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Divinum illud munus quod humani generis causá a Patre acceptum Iesus Chris­tus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes fiant in sempiterna gloria beatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divi­nae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam floreat caelestem. Quam­­obrem omnes ad unum homines cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat: Venite ad me omnes; Ego sum vita, Ego sum pastor bonus. Hic tamen, secundum altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere; verum quod ipse tra­ditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque iucunda memoratu ea sunt quae Christus, paulo ante quam terras relinqueret, in discipulorum coetu affirmavit: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero Paraclitus non veniei ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos'). Haec enim affirmans, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profecte accessuram ab adventu Spiritus Sancti: quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo procedere sicut a Patre, eumdemque fore qui opus a semetipso in mortali vita exactum, deprecator, consolator, praeceptor, absolveret. Multiplici nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in procreatione mundi ornavit coelos2) et replevit orbem ter­rarum^), in eiusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata. — Iamvero Christi Servatoris, qui princeps pastorum est et episcopus animarum nostrarum exempla Nos imitari, ipso opitulante, continenter studuimus; religiose insistentes idem ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro, cuius etiam dignitas in indigne herede non deficit*). Hoc adducti consilio, quaecumque in perfunctione iam diuturna summi pontificatus aggressi sumus instandoque persequimur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum, ad rationem vitae Christianae in societate civili et dome­stica, in principibus et in populis instaurandam ; propterea quod nequaquam nisi a Christo vera in omnes profluat vita. Tum ad eorum fovendam reconciliationem qui at Ecclesia catholica vel fide vel obsequio dissident: quum haec eiusdem Christi certissima sit voluntas, ut ii omnes in unico Ovili suo sub Pastore uno censeantur. Nunc autem quum humani exitus adventantem diem conspicimus, omnino permovemur animo ui Apostolatus Nostri operam, qualemcumque adhuc deduximus, Spiritui Sancto, qui Amoi vivificans est, ad maturitatem fecunditatemque commendemus. Propositum Nostrum quo melius uberiusque eveniat, deliberatum habemus alloqui vos per sollemnia proxima sacrae Pentecostes de praesentia et virtute mirifica eiusdem Spiritus; quantopere nimi­rum et in tota Ecclesia et in singulorum animis ipse agat efficiatque praeclara copia charismatum supernorum. Inde fiat, quod vehementer optamus, ut fides excitetur vige atque in animis de mysterio Trinitatis augustae, ac praesertim pietas augeatur e' caleat erga divinum Spiritum, cui plurimum omnes acceptum referre debent quotquo' vias veritatis et iustitiae sectantur: nam, quemadmodum Basilius praedicavit, Dispensa ■ Litterae en­­; cyclicae SSmi Domini Nostri Leonis Papae XIII. de Spi­­; ritu Sancto ' ddto g-a Maji ; 1897. L l \ ) l t L ) L L ) l 1 t 1 L l t t ') Ioann. XVI, 7. *) lob. XXVI, 13. s) Sap. I, 7. *) S. Leo M. ser in. II, in anniv. ass. suae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom