Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

Ad haec documenta caritatis utraque ex parte, et animae et corporis bono, ptobahdae, addidit Christus de se exempla, ut nemo ignorat, quam maxime insignia. In re praesenti sane suavissima est .id recolendum vox ea paterno corde emissa: Mise­reor super turbam,1) et par voluntas ope vel mirifica subveniendi: cuius miserationis praeconium extat: Fer transiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo.*) — Traditam ab eo caritatis disciplinam Apostoli primum sancte naviterque coluerunt: post illos qui Christianam fidem amplexi sunt, auctores fuerunt inveniendae variae institutorum copiae ad miserias hominum, quaecutnque urgeant, allevandas. Quae insti­tuta, continuis incrementis provecta, christiani nominis partaeque inde humanitatis propria ac praeclara sunt ornamenta: ut ea integri iudicii homines satis admirari non queant, maxime quod tam sit proclive, ut in sua quisque feratur commoda, aliena posthabeat. Neque de eo numero benefactorum excipienda est erogatio stipis, eleemosynae causa; ad quam illud pertinet Christi: Quod superest, date eleemosynam.3) Hanc scilicet socialistae carpunt atque e medio sublatam volunt, utpote ingenitae homini nobilitati iniuriosam. At enim si ad evangelii praeseripta,4) et cbristiano ritu fiat, illa quidem neque erogantium superbiam alit, neque affert accipientibus verecundiam. Tantum vero abest ut homini sit indecora, ut potius foveat societatem coinunctionis humanae, offi­ciorum inter homines fovendo necessitudinem. Nemo quippe hominum est adeo locuples, qui nullius indigeat; nemo est egenus adeo, ut non alteri possit qua re prodesse; est id innatum, ut opem inter se homines et fidenter poscant et ferant benevole. — Sic nempe iustitia et caritas inter se devinctae, aequo Christi mitique hire, humanae societatis compagem mire continent, ac membra singula ad proprium et commune bonum providenter adducunt. * r Quod autem laboranti plebi non temporariis tantum suhsidiis, sed constanti /i» quadam institutorum ratione subveniatur, caritati pariter laudi vertendum est; certius enim firiniusque egentibus stabit. Eo amplius est in laude ponendum velle eorum animos, qui exercent artes vel operas locant, sic ad parsimoniam providentiamque formari, ut ipsi sibi, decursu aetatis, saltem ex parte consulant. Tale propositum, non modo locupletum in proletarios officium elevat, sed ipsos honestat proletarios; quos quidem dum excitat ad clementiorem sibi fortunam parandam, idem a periculis arcet et ab intemperantia coercet cupiditatum, idemque ad virtutis cultum invitat. Tantae igitur quum sit utilitatis ac tam congruentis temporibus, dignum certe est in quo cari­tas bonorum alacris et prudens contendat. ManeaL igitur, studium istud catholicorum solandae erigendaeque plebis plane congruere cum Ecclesiae ingenio et perpetuis eiusdem exemplis optime respondere. Ea vero quae ad id conducant, utrum actionis christianae popularis nomine appellentur, an democratiae christianae, parvi admodum refert; si quidem impertita a Nobis documenta, quo par est obsequio,integra custodiantur. At refert magnopere ut, in tanti momenti re, una eademque sit catholicorum hominum mens, una eademque voluntas atque actio. Nec refert minus ut actio ipsa, multiplicatis hominum rerumque praesidiis, auge­atur, amplificetur. — Eorum praesertim advocanda est benigna opera, quibus et locus et census et ingenii animique cultura plus quiddam auctoritatis in civitate conciliant. Ista si desit opera, vix quidquam confici potest quod vere valeat ad quaesitas popularis vitae utilitates. Sane ad id eo certius breviusque patebit iter, quo impensius multiplex >) Marc. VIII, 2. 2) Act. X. 38. 8) Luc. XI, 41. 4) Matth. VI, 2-4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom