Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

nes, partim submotae sint, partim mollitae interquieverint. In actione vero, id conse­cutum est ut ad curandas proletariorum rationes, quibus praesertim locis magis erant afflictae, non pauca sint constanti proposito vel nove inducta vel aucta utiliter; cuius­­modi sunt: ea ignaris oblata auxilia, quae vocant secretariatus populi; mensae ad ruricolarum mutuationes; consociationes, aliae ad suppetias mutuo ferendas, aliae ad necessitates ob infortunia levandas; opificum sodalitia; alia id genus et societatum et operum adiumenta. Sic igitur, Ecclesiae auspiciis, quaedam inter catholicos tum coniunctio actionis tum institutorum providentia inita est in praesidium plebis, tam saepe non minus insidiis et periculis quam inopia et laboribus circumventae. Quae popularis beneficen­tiae ratio nulla quidem propria appellatione initio distingui consuevit: socialismi Chri­stiani nomen a nonnullis invectum et derivata ab eo haud immerito obsoleverunt. Eam deinde pluribus iure nominare placuit actionem Christianam popularem. Est etiam ubi, qui tali rei dant operam, sociales Christiani vocantur: alibi vero ipsa vocatur clemocratia Christiana, ac democratici Christiani qui eidem dediti; contra eam quam socialistae con­tendunt democratiam socialem. — Iamvero e binis rei significandae modis postremo loco allatis, si non adeo primus, sociales christiani, alter certe, democratia Christiana, apud bonos plures offensionem habet, quippe cui ambiguum quiddam et periculosum adhaerescere existiment, ab hac enim appellatione metuunt, plus una de causa: vide­licet, ne quo ohtecto studio popularis civitas foveatur, vel ceteris politicis formis praeop­tetur; ne ad plebis commoda, ceteris tamquam semotis rei publicae ordinibus, Christi­anae religionis virtus coangustari videatur; ne denique sub fucato nomine quoddam lateat propositum legitimi cuiusvis imperii, civilis, sacri, detrectandi. — Qua de re quum vulgo iam nimis et nonnunquam acriter disceptetur, monet conscientia officii ut controversiae modum imponamus, definientes quidnam sit a catholicis in hac re sen­tiendum : praeterea quaedam praescribere'consilium est, quo amplior fiat ipsorum actio, multoquae salubrior civitati eveniat. Quid democratia socialis velit, quid velle Christianam oporteat, incertum plane esse nequit. Altera enim, plus minusve intemperanter eam libeat profiteri, usque eo pravitatis a multis compelliLur, nihil ut quidquam supra humana reputet; corporis bona atque externa consectetur, in eisque captandis fruendis hominis beatitatem con­stituat. Hinc imperium penes plebem in civitate velint esse, ut, sublatis ordinum gra­dibus aequatisque civibus, ad bonorum etiam inter eos aequalitatem sit gressus: hinc ius dominii delendum; et quidquid fortunarum est singulis, ipsaque instrumenta vitae communia habenda. At vero democratia Christiana eo nimirum quod Christiana dicitur, suo veluti fundamento, positis a divina fide principiis niti debet, infimorum sic pro­spiciens utilitatibus, ut animos ad sempiterna factos convenienter perficiat. Proinde nihil sit illi iustitia sanctius; ius potiundi possidendi iubeat esse integrum; dispares tueatur ordines, sane proprios bene constitutae civitatis: eam demum humano convictui velit fonnám atque indolem esse, qualem Deus auctor indidit. Liquet igitur democratiae socialis et Christianae communionem esse nullam: eae nempe interse differunt tantum, quantum socialismi secta et professio Christianae legis. Nefas autem sit Christianae democratiae apellationem ad politica detorqueri. Quamquam enim democratia, et ipsa notatione nominis usuque philosophorum, regimen indicat populare; attamen in re praesenti sic usurpanda est, ut, omni politica notione detracta, aliud nihil significatum praeferat, nisi hanc ipsam beneficam in populum

Next

/
Oldalképek
Tartalom