Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

4 manent integra, quae de hac re a pontificiis legibus tribuuntur. Si quae autem clausura, ut inquiunt, partiali, utantur, Episcopi erit curare ut rite servetur, et quid­quid in eam irrepat vitii cohibere. V. Alumni alumnaeve sodalitatum harum, ad forum internum quod attinet, Episcopi potestati subsunt. In foro autem externo, eidem subsunt quod spectat ad censuras, reservationem casuum, votorum relaxationem quae non sint uni summo Pontifici reservata, publicarum precum indictionem, dispensationes concessionesque ceteras, quas Antistites sacrorum fidelibus suis impertire queant. VI. Si qui vero ad sacros ordines promoveri postulent, eos Episcopus, etsi in dioecesi degentes, initiare caveat, nisi hisce conditionibus: ut a moderatoribus quisque suis proponantur; ut quae a iure sacro sancita sunt de litteris dimissorialibus vel testimonialibus, sint rite impleta; ut titulo sacrae ordinationis ne careant, vel certe eo legitime eximantur; ut theologiae studiis operam dederint, secundum decretum Auctis admodum, die datum IV novembris anno MDCCGXGII. VII. In sodalitates, quae mendicato vivunt, ea Episcopis stent iura, quae habet decretum Singulare quidem a sacro Consilio Episcopis et Religiosorum ordinibus praeposito promulgatum die XXVII martii anno MDCCCXCVI. VIU. In iis quae ad spiritualia pertinent subduntur sodalitates Episcopis dioe­cesium in quibus versantur. Horum igitur erit sacerdotes ipsis et a sacris designare et a concionibus probare. Quod si sodalitates muliebres sint, designabit item Epis­copus sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extra ordinem, ad normam con­stitutionis Pastoralis curae, a Benedicto XIV decessore Nostro editae, ac decreti Quemadmodum, dati a sacro Consilio Episcopis et Religiosorum ordinibus praeposito, die XVII decembris anno MDCCCXC; quod quidem decretum ad virorum etiam consociationes pertinet, qui sacris minime initiantur. IX. Bonorum, quibus Sodalitia singula potiuntur, administratio penes Moderatorem supremum maximamve Antistitam eorumque Consilia esse debet, singularum vero familiarum redditus a praesidibus singulis administrari oportet, pro instituti cuiusque legibus. De iis nullam Episcopus rationem potest exigere. Qui vero fundi certae domui tributi legative sint ad Dei cultum beneficentiamve eo ipso loco impendendam ; horum administrationem moderator quidem domus gerat, referat tamen ad Episcopum, eique se omnino praebaet obnoxium: ita nimirum ut neque Praeposito neque Antistitae sodalitii universi liceat quidquam ex iis bonis Episcopo occultare, distrahere, vel in alienos usus convertere. Talium igitur bonorum Episcopus rationes accepti impensi­­que, quoties videbitur, expendet; idem ne sortes minuantur, redditus ne perperam erogentur, curabit. X. Sicubi sodalitatum aedibus instituta curanda adiecta sint, uti gynaecea, orphanotrophia, valetudinaria, scholae, asyla pueris erudiendis, Episcopali vigilantiae ea omnia subsint quod spectat ad religionis magisteria, honestatem morum, exercitationes pietatis, sacrorum administrationem, integris tamen privilegiis, quae collegiis, scholis, institutisve eiusmodi a Sede Apostolica sint tributa. XI. In quarumlibet sodalitatum domibus vota simplicia profitentium, Episcopis cuiusque dioecesis ius est invisendi templa, sacraria, oratoria publica, sedes ad sacra­mentum poenitentiae, de iisque opportune statuendi iubendi. — In presbyterorum sodalitiis, de conscientia ac disciplina, item de re oeconomica uni praesides cognoscent. In consociationibus vero feminarum, aeque ac virorum qui sacerdotio abstinent, Epi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom