Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

2 Congregationem approbari ut piam Societatem votorum simplicium sub regimine Moderatoris generalis, salva Ordinariorum iurisdictione, ad formam sacrorum canonum et Apostolicarum constitutionum. — Iamvero perspicuum inde fit, tales Consociationes neque in dioecesanis censeri, neque Episcopis subesse posse nisi intra fines dioecesis cuiusque, incolumi tamen supremi earumdem Moderatoris administratione ac regimine. Qua igitur ratione summis societatum harum Praesidibus in Episcoporum iura et potestatem nefas est invadere; eadem Episcopi prohibentur ne quid sibi de Praesidum ipsorum auctoritate arrogent. Secus enim si fieret, tot moderatores istis Congregationibus accederent, quot Episcopi, quorum in dioecesibus alumni earum versentur, actumque esset de administrationis unitate ac regiminis. — Concordem atque unanimem Praesidum Congregationum atque Episcoporum auctoritatem esse oportet; at ideo necesse est alteros alterorum iura pernoscere atque integra custodire. Id autem ut, omni submota controversia, plene in posterum fiat, et ut Anti­stitum sacrorum potestas, quam Nos, uti par est, inviolatam usquequaque volumus nihil uspiam detrimenti capiat; ex consulto sacri Consilii Episcopis ac Religiosorum ordinibus praepositi, duo praesciptionum capita edicere visum est; alterum de Sodali­tatibus quae Sedis Apostolicae commendationem vel approbationem nondum sunt assecutae, alterum de ceteris, quarum Sedes Apostolica vel leges recognovit vel institutum commendavit aut approbavit. Caput primum haec habet servanda: I. Episcopi est quamlibet recens natam sodalitatem non prius in dioecesim recipere, quam leges constitutionesque cognorit itemque probarit; si videlicet neque fidei honestative morum, neque sacris canonibus et pontificum decretis adversentur, et si apte statuo fini conveniant. II. Domus nulla novarum sodalitatum iusto iure fundabitur, nisi annuente probante Episcopo. Episcopus vero fundandi veniam ne impertiat, nisi inquisitione diligenter acta quales sint qui id poscant: an recte probeque sentiant, an prudentia praediti, an studio divinae gloriae, suaeque et alienae salutis praecipue ducti. III. Episcopi, quoad fieri possit, potius quam novam in aliquo genere sodalitatem condant vel approbent utilius unam quamdam adsciscent de iam approbatis, quae actionis institutum profiteatur adsimile. — Nullae fere, ni forte in Missionum regio­nibus, probentur sodalitates, quae, certo proprioque fine non praestituto, quaevis universe pietatis ac beneficentiae opera, etiamsi penitus inter se disiuncta, exercenda amplectantur. Episcopi sodalitatem condi ullam ne siverint, quae redditibus careat ad sodalium victum necessariis. — Sodalitia, quae stipe collatitia vivant; item muliebres familias, quae aegrotis, domi ipsorum, interdiu noctuque adsint, cautissime, quin etiam difficulter comprobent. — Si quae autem nova feminarum sodalitas eo spectet ut suis in sedibus valetudinaria aperiat viris promiscue mulieribusve excipiendis; vel similes domus excipiendis sacer Jotibus, qui Sororum cura atque opera aegrotantes leventur; eiusmodi proposita Episcopi ne probent, nisi maturo adhibito severoque consilio. — Praeterea Episcopi religiosarum domus ubi viris feminisve peregre advenientibus hospitium victusque accepto pretio suppeditetur, nequaquam permittant. IV. Sodalitas quaevis dioecesana ad dioeceses alias ne transgrediatur, nisi con­sentiente utroque Episcopo, tum loci unde excedat, tum loci quo velit commigrare. V. Sodalitatem dioecesanam si ad dioeceses alias propagari accidat, nihil de

Next

/
Oldalképek
Tartalom