Püspöki körlevelek 1899 (Szombathely, 1900)
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII ALLOCVTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XIV DECEMBRIS MDGCCLXXXXIX. VENERABILES FRATRES. Auspicandae celebritatis sacrae, quam mense Maio per apostolicas Literas indixeramus, iam prope sumus in limine. Grates tibi iustas meritasque persolvimus, summe Deus : tuo quippe unius munere id solatium Nostrae affulget senectuti, quod voto magis praesumpserat animus, quam spe. — Nostis autem, venerabiles fratres, inchoari annum sanctum consuevisse aperiendis Basilicarum Patriarchalium Portis ritu veteri, pietate excitandae magnopere accomodato. Etenim, ut verbis utamur Benedicti XIV decessoris Nostri, „fidelibus in mentem revocatur publicae poenitentiae consuetudo, et publice poenitendum disciplina, quae priscis Ecclesiae temporibus vigebat. Pontifex . . . portas sanctas Basilicarum initio Jubilaei universalis illis omnibus recludit, qui conscientiae suae labes animo vero detestantur, et indicta pietatis opera libenter suscipiunt, omnique studio adnituntur ut eiusdem Indulgentiae fructus assequantur“.* Quamobrem pridie Natalis Domini, more exemploque decessorum Nostrorum Portam sanctam Basilicae Vaticanae Nosmet.ipsi, si Deus dederit, aperiemus. —- Idem ad reliquas Basilicas Patriarchales eodem die per Cardinales Legatos fleri mos est. Itaque Ecclesiae disciplinam et consuetudinem hac in re sequuti, auctoritate omnipotentis Dei, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, eligimus et declaramus Legatos Nostros a latere venerabiles fratres Nostros, Aloisium S. R. E. Cardinalem Oreglia, Episcopum Ostiensem et Veliternum, sacri Cardinalium Collegii Decanum, qui Portam Sanctam Basilicae Sancti Pauli nomine Nostro aperiat: item Franciscum Tituli Sanctae Mariae in Aracoeli S. R. E. Presbyterum Cardinalem Satolli, Basilicae Lateranensis Archipresbyterum, qui Portam eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat: tum Vincentium Tituli Sancti Silvestri in Capite S. R. E. Presbyterum Cardinalem Vannutelli, Basilicae Liberianae Archipresbyterum, qui Portam eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat. In nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Amen. Supra dictis autem Legatis facultatem facimus, ut populo, qui aperiendis Portis sanctis praesens aderit, plenariam indulgentiam simul cum Apostolira benedictione auctoritate Nostra largiantur. III. 972. sz. Leonis Papae XIII. Allocutio. * Alloc, habita in Consistorio secreto, die 1 Decembris 1749.