Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

5 — nis, qua, Deiparae honorandae causa, vicatim proceditur, prima cuiusque mensis domi’ nica, praecipue vero prima Octobris; quem morem, a saeculis institutum, S. Pius V commendavit, Gregorius XIII inter laudabilia instituta et consuetudines Sodalitatis recensuit, multi denique summi Pontifices indulgentiis locupletarunt.1 Ne autem huiusmodi supplicatio, saltem intra ecclesiam, ubi temporum iniu­­ria extra non liceat, unquam omittatur, privilegium a Benedicto XIII Ordini Praedica­torum concessum, eam transferendi in aliam dominicam, si forte ipso die festo aliqua causa impediatur,2 ad omnes Sodalitatum sacratissimi Rosarii rectores extendimus. Ubi autem propter loci angustiam et populi accursum ne per ecclesiam qui­dem possit ea pompa commode duci, indulgemus, ut per interiorem ecclesia ipsius ambitum, sacerdote cum clericis piae supplicationis causa circumeunte, Sodales, qui adstant, indulgentiis omnibus frui possint eidem supplicationi adnexis. XV. Privilegium Missae votivae sacratissimi Rosarii, Ordini Praedicatorum toties confirmatum,3 servari placet, atque ita quidem ut non solum Dominicani sacerdotes, sed etiam Tertiarii a Poenitentia, quibus Magister generalis potestatem fecerit Missali Ordinis legitime utendi, Missam votivam „Salve Radix Sancta“ celebrare possint bis in hebdomada, ad normam decretorum S. Rituum Congregationis. Ceteris vero sacerdotibus in Sodalium album adscitis, ad altare Sodalitatis tantum Missae votivae celebrandae ius esto, quae in Missali romano pro diversitate temporum Jegitur, iisdem diebus ac supra et cum iisdem indulgentiis. Harum indul­gentiarum sodales etiam e populo participes fiunt, si ei sacro adstiterint, culpisque rite expiatis vel ipsa confessione vel animi dolore cum confitendi proposito, pias ad Deum fuderint preces. XVI. Magistri generalis curá et studio, absolutus atque accuratus, quamprimum fieri potest, conficiatur index Indulgentiarum omnium, quibus romani Pontifices Soda­litatem sacratissimi Rosarii, ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a sacra Congregatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apostolica aucto­ritate confirmandus. Quaecumque igitur in hac Apostolica Constitutione decreta, declarata, ac sancita sunt, ab omnibus ad quos pertinet servari volumus ac mandamus, nec ea notari, infringi et in controversiam vocari posse ex quavis, licet privilegiata causa, colore et nomine: sed plenarios et integros effectus suos habere, non obstantibus praemissis et, quatenus opus sit, Nostris et Cancellariae Apostolicae regulis, Urbani VIII aliisque apostolicis, etiam in provincialibus ac generalibus Conciliis editis Consti­tutionibus, nec non quibusvis etiam confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis, consuetudinibus ac praescriptionibus: quibus omnibus ad praemis­sorum effectum specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus, cete­­risque in contrarium facientibus quibuscumque. 1 S. Pius V Cpnsueveruni, die 17 Sept. 1569; Gregorius XIII Monet Apostolaim, die 1 Apr. i5y3 : ’ Paulus V Piorum hominum, die i5 Apr. 1608. — 2 Constit. Pretiosus, die 26 Maii 1727, § 18. — 3 Decr. S. C. Rit., die 25 Iun. 1622; — Clemens X Caelestium munerum, die 16 Febr. 1671 ; Innocentius XI Nuper pro parte, die 3i Iui. 1679, cap. X, nn. 6 et 7 ; Pius IX in Summkrium Indulg., die 18 Sept. 1862. cap. VIII, nn. 1 ct 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom