Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

10 — quatuor temporum et adventus, item exceptis tribus postremis Maioris Hebdomadae diebus, nec non pervigiliis Nativitatis Domini, SSrum Apostolorum Petri et Pauli et Assumptionis Bae Y. Mariae. L. S. I. Can : Mancini m. p. S. R. et U. 1. Not. Feria IV., de 25. Januarii 1899. Proposito in Congregatione Generali Sacrae Romanae et Universalis Inquisi­tionis schemate Indulti super abstinentia, pro tempore quadragesimae et per annum, conflato, ut S. Sedis approbationi subiiceretur, a RR. PP. DD. Ordinariis Regni Hungáriáé in Comitiis ab iisdem habitis mense Novembri 1896. Emi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Generales Inquisitores, praehabito Voto RR. DD. Consultorum, attentis peculiaribus circumstantiis personarum, locorum et temporum respondendum censuerunt: Supplicandum SSmo pro Gratia, qua Rmi DD. Ordinarii Regni Hungáriáé impertiri valeant ad septennium Indultum abstinentiae fidelibus sibi commissis iuxta propositum schema, attamen iuxta modum (ut constat ex exemplari, quod huic Rescripto adnectitur). Ipsi autem Rmi DD. Ordinarii, licet praediti facultate dispensandi ad sep­tennium, tamen singulis vicibus nonnisi pro uno anno dispensationem concedant, facta qualibet vice expressa mentione facultatis obtentae a S. Sede. Praeterea horten­tur Christifideles, ut hanc apostolicam indulgentiam compensare studeant aliis piis operibus ac praesertim eleemosynis in pauperum levamen erogandis. Emus ac Rmus D. Cardinalis Primas, Archiepiscopus Strigonien. singulos Rmos DD. Ordinarios in Hungáriáé Regno de hoc tam amplo Induito a S. Sede concesso certiores reddat, ad singulos transmisso authentico exemplari Rescripti adnexique schematis, eosdemque moneat, eo consilii concessum fuisse, ut RR. DD. Ordinariorum et fidelium conscientiae, necnon uniformitati disciplinae in Hungáriáé Dioecesibus provideatur. Cum autem decursu temporis haec quae decreta sunt ad implementum attigerint, idem Emus D. Cardinales Archiepiscopus Primas de huius mandati executione relationem (praesertim circa usum comedendi carnes in serotina collatiuncula) confici iubeat et ad S. Sedem transmitti satagat. In sequenti vero feria VI. die 27 eiusdem mensis et anni in solita audientia R. P. D. Adsessori Sti Officii impertita, facta de his omnibus relatione SSmo D. N. Leoni Divina Providentia Papae XIII. Idem SSmus D. N. Emmorum Patrum resolutionem in omnibus approbavit petitasque dispensationes benigne concessit. Contrariis quibus­cumque non obstantibus. L. S. I. Can: Mancini m. p. S. R. et U. I. Not.

Next

/
Oldalképek
Tartalom