Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

4 quod a Deo, tamquam a bonorum omnium fonte, ab his, tamquam ab intercessoribus petendum sit. Oratio, inquit S. Thomas, porrigitur alicui dupliciter, nno modo quasi per ipsum implenda, alio modo, sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli 7)eo orationem porrigimus, quia omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam et ad gloriam consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psalmi LXXXIH, 12: „gratiam et gloriam dabit Dominus“. Sed secundo modo orationem porrigimus sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petitiones cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum. Et ideo dicitur Apoc. vm. 4, quod ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo1. Iam quis omnium, quotquot beatorum incolunt sedes, audeat cum augusta Dei Matre in certamen demerendae gratiae venire? Ecquis in Verbo aeterno clarius intuetur, quibus angustiis premamur, quibus rebus indigeamus? Cui maius arbitrium permissum est permovendi Numinis? Quis maternae pietatis sensibus aequari cum ipsa queat? Id scilicet causae est cur beatos quidem caelites non eadem ratione precemur ac Deum, nam a sancta Trinitate petimus ut nostri misereatur, ab aliis autem sanctis qnibuscumque petimus ut orent pro nobis'1 2; implorandae vero Virginis ritus aliquid habeat cum Dei cultu commune, adeo ut Ecclesia his vocibus ipsam compellet, quibus exoratur Deus: Peccatorum miserere. Hem igitur optimam praestant sodales a sacro Rosario, tot salutationes et Mariales preces quasi serta rosarum contexentes. Tanta enim Mariae est magnitudo, tanta, qua apud Deum pollet, gratia, ut qui opis egens non ad illam confugiat, is optet nullo alarum remigio volare. Alia etiam Sodalitatis, de qua loquimur, laus est, nec praetereunda silentio. Quoties enim Marialis recitatione Rosarii salutis nostrae mysteria commentamur, toties officia sanctissima, caelesti quondam Angelorum militiae commissa, similitudine quadam aemulamur. Ea ipsi, suo quaeque tempore mysteria revelarunt, eorum fuere pars magna, iisdem adtuere seduli, vultu modo ad gaudium composito, modo ad dolorem, modo ad triumphalis gloriae exultationem. Gabriel ad Virginem mittitur nuntiatum Verbi aeterni Incarnationem. Bethlemico in antro, Salvatoris in lucem editi gloriam Angeli cantibus prosequuntur. Angelus Iosepho auctor est fugae arripiendae, seque in Aegyptum recipiendi cum puero. Iesum in horto prae moerore sanguine exsudantem Angelus pio alloquio solatur. Eumdem, devicta morte, sepulcro excitatum, Angeli mulieribus indicant. Evectum ad caelum Angeli referunt atque inde reversurum praedicant angelicis comitatum catervis, quibus electorum animas admisceat secumque rapiat ad aetherios choros, super quos exaltata est sancta Dei Genitrix. Piissima igitur Rosarii prece inter sodales utentibus ea maxime convenire possunt, quibus Paulus Apostolus novos Christi asseclas alloquebatur: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam.3 4 Quid autem divinus quidve suavius, quam contemplari cum Angelis cum iisque precari ? Quanta niti spe liceat atque fidicia, fruituros olim in caelo beatissima angelerum societate eos, qui in terris eorum ministerio sese quodam­­• modo addiderunt ? His de causis Romani Pontifices eximiis usque praeconiis Marianam huiusmodi Sodalitatem extulerunt, in quibus eam Innocentius VIII devotissimam Confraternitatem1 1 S. th. 2a 2aa, q. LXXXIH, a. IV. 2 Ib. 3 Heb. XII, 22. 4 Splendor paternae gloriae, die 20 Febr. 1491.

Next

/
Oldalképek
Tartalom