Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
9 ut angustus animus contrahit, ita gratus et memor dilatat. Curandum tamen magnopere ut iste amor eiusmodi sit qui non in cogitatione arida externoque obsequio subsistat, sed ad agendum prosiliat, refugiat maxime a culpa ; quum haec Spiritui Sancto peculiari quodam nomine, accidat iniuriosior. Quanticumquc enim sumus, tanti sumus ex bonitate divina ; quae eidem Spiritui praesertim adscribitur: hunc benigne sibi facientem is offendit qui peccat, quique ipsis eius abusus muneribus et bonitati confisus, quotidie magis insolescit. — Ad haec, quum veritatis ille sit Spiritus, si quis ex infirmitate aut inscitia deliquerit, forsitan excusationis aliquid apud Deum habeat; atqui per malitiam veritati repugnet ab eáque se avertat, in Spiritum Sanctum peccat gravissime. Quod quidem aetate nostra increbruit adeo, ut deterrima ea tempora advenisse videantur a Paulo praenunciata, quibus homines iustissimo Dei iudicio obcaecati, falsa pro veris habituri sint, et huius mundi principi, qui mendax est et mendacii pater, tamquam veritatis magistro credituri : Mittet illis Dens operationem erroris ut credant mendacio1: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum.2 — Quoniam vero Spiritus Sanctus in nobis, ut supra monuimus, quasi suo quodam in templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis1 2 3. Idque ipsum non satis est, indigna omnia defugere, sed omni virtutum laude christianus homo nitere debet, ut hospiti tam magno tamque benigno placeat, castimonia in primis et sanctitudine; casta enim et sancta addecent templum. Hinc idem Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei Imbitat in vobis? Si quis autem templum dei violaverit, disperdet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos i 5: formidolosae eae quidem, sed perquam iustae minae. — Postremo Spiritum Sanctum exorari et obsecrari oportet, quippe cuius praesidio adiumentisque nemo unus non egeat maxime. Ut enim quisque est inops consilii, viribus infirmus, aerumnis pressus, pronus in vetitum, ita ad eum confugere debet qui luminis, fortitudinis, consolationis, sanctitatis fons patet perennis. Atque illa homini in primis necessaria, admissorum venia, ab eo potissimum expetenda est: Spiritus Sancti proprium est quod sit donum Patris et Filii; remissio autem peccatorum fit per Spiritum Sanctum, tamquam per donum Dei 5: de quo Spiritu apertius habetur in ordine rituali; Ipse est remissio omnium peccatorum 6 7. — Quanam vero ratione sit exorandus, perapte docet Ecclesia, quae supplex eum compellat et obtestatur suavissimis quibusque nominibus : Veni Pater pauperum, veni dator munerum; veni lumen cordium : consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium: eumdemque enixe implorat ut eluat, ut sanet ut irriget mentes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum et salutis exitum et perenne gaudium. Nec dubitare ullo pacto licet an huiusmodi preces auditurus ille sit, quo auctore scriptum legimus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.'1 Demum hoc est fidenter assidueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua illustret et caritatis suae quasi facibus incendat; sic enim fide et amore freti acriter enitamur ad praemia sempiterna, quoniam ipse est pignus hereditatis nostrae 8. Habetis, Venerabiles Fratres, quae ad fovendum Spiritus Sancti cultum mo-1 II Thess. II, 10. 2 I. Tim. IV, 1. 3 Eph. IV, 30. 4 I. Cor. III, 16, 17. 5 Summ. th. 3/a, q. III. a. 8 ad 3/m. 6 In Miss. rom. fer. Ill post Pent. 7 Rom. Vm„ 26. 8 Eph. I, 14,