Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
6 etiam hominibus iustis qui ante Christum fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quemadmodum de prophetis, de Zacbaria, de Ioanne Baptista, de Simeone et Anna scriptum accepimus; quippe in Pentecoste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, ut tunc primum esse sanctorum inhabitator inciperet, sed ut copiosius inundaret, cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate l. Verum, si et illi in filiis Dei numerabantur, conditione tamen perinde erant ac servi, quia etiam filius nihil differt a servo, quousque est sub tutoribus et actoribus 2; ac, praeter quam quod iustitia in illis non erat nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus Sancti post Christum facta multo est copiosior, propemodum ut arram pretio vincit res pacta, atque ut imagini longe praestat veritas. Hoc propterea affirmavit Ioannes: Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum‘erat glorificatus 3 Statim igitur ut Christus, ascendens in altum, regni sui gloria tam laboriose parta potitus est, divitias Spiritus Sancti munifice reclusit, dedit dona hominibus 'l: Nam, certa illa Spiritus Sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat (pualis nunquam antea fuerat, neque enim antea nulla fuerat, sed talis non fuerat1 * 3 4 5 6 7 8. Siquidem natura humana necessario serva est Dei: Creatura serra est, servi nos Dei sumus secundum naturam G. quin etiam, ob communem noxam natura nostra omnis in id vitium dedecusque prolapsa est, ut praeterea infensi Deo extiterimus: Eramus natura filii irae1. Tali nos a ruina exitioque sempiterno nulla usquam vis tanta erat quae posset erigere et vindicare. Id vero Deus, humanae naturae conditor, summe misericors praestitit per Unigenam suum: cuius beneficio factum, ut homo in gradum nobilitatemque, unde exciderat, cum donorum locupletiore ornatu sit restitutus. Eloqui nemo potest quale sit opus istud divinae gratiae in animis hominum; qui propterea luculenter tum in sacris litteris tum apud Ecclesiae patres, et regenerati et creaturae novae et consortes divinae naturae et filii Dei et deifici similibusque laudibus appellantur. — Iamvero tam ampla bona non sine causa debentur quasi propria Spiritui Sancto. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater; idemque paterni amoris suavitate corda perfundit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei8 Cui rei declarandae opportune cadit ea, quam Angelicus perspexit, similitudo inter utramque Spiritus Sancti operam; quippe per eum ipsum et Christus est in sanctitate conceptus ut esset Filius Dei naturalis, et alii sanctificantur ut sint filii Dei adoptivi9. Ita, multo quidem nobilius quam in rerum natura fiat, ab amore oritur spiritualis regeneratio, ab Amore scilicet increato. Huius regenerationis et renovationis initia sunt homini per baptisma: in quo sacramento, spiritu immundo ab anima depulso, Hiabitur primum Spiritus Sanctus, eamque similem sibi facit: Quod na tun) 'est ‘ex Spiritu, spiritus est10. Uberiusque per sacram confirmationem, ad constantiam et robur Christianae vitae, sese dono dat idem Spiritus; a quo nimirum fuit victoria martyrum et virginum de illecebris corruptelarum triumphus. Sese, inquimus, dono dat Spiritus Sanctus; Caritas Dei diffusa est in cor-1 S. Leo M. honi. 111. de pentec. 3 Gal. IV, 1. 2. 3 VII, 39. 4 Epii. IV, 8. 5 S. Aug. de Trim. 1. IV, c. 20. 6 S. Gyr. alex Thesour 1. v. c. 5. 7 Eph.' II, 3. 8 Rom. VIII, 15, 13. 9 S. Th. 3/a, q. XXXII, a. 1. 10 Ioann. Ill, 7.