Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)

2 opinarer, cum iuxta Glossam in diet. Clement., ac veriorem Doctorum sententiam, nomine Principum non veniant nisi Principes potentes, qui regibus aequiparantur. Riganti in Reg. Cancell. 42, n. 117; Suarez Bist. 31. sect. 2; Rituale Roman, loc. dt.; S. Alph. De Ligorio Theol. mor. lib. 6, num. 118. Praeterquam quod Clemen, et Rit. Rom. extra Ecclesiam Regum aut mag­norum Principum filios baptizare indulge!, dummodo tamen id fiat in eorum capellis seu oratoriis; quae oratoria saepe saepius in casibus quos Castrimaris Ordinarius proponit, profecto deessent; proindeque in his adiunctis verendum est ne debitum divinis rebus obsequium praestetur; et, quod gravius est, ne ansa praebeatur, ut in posterum quaelibet familia baptismum in suis aedibus fieri praesumat. Tandem commemorandum etiam videtur populi fidem, devotionem quam maxime excitare ac augere nobilium baptismata in ecclesiis pompose administrata. Attamen ex adverso perpendendum est in dioecesi Castrimaris consuetudinem invaluisse a Praesule facultatem indulgendi baptismum domi administrandi. Neminem autem latet consuetudini tantam vim ex utriusqué iuris censura inesse, ut scriptae legi aequiparetur. Textus in leg. sine script. Instit. tit. de iur. nat. et gent. Peretius in Comment. Instit. ad diet. leg. Voet in Comment, ad Pandect, tit. 1 num. 30; et lib. 3. De praescript. in <>. Hinc mirum haud est doctores unanimi consensu tradidisse, quod consuetudo praesumere facit titulum de mundo meliorem, supponit privilegium, Apostolicum beneplacitum etiam in actibus ecclesiae praeiudicium divinique cultus decrementum inferentibus ut post Urbanum VIII in Constitui. Romanus Pontifex docet Barbosa De pot. Episcopor. all. 25, n. 72; Rota in Romana Oblationum, 25 Ianuarii 1725 §. 5; S. C. C. in Avenioneni. Capellaniae 16 Sept. 1780. Neque huiuscemodi consuetudo in dioecesi Castrimaris abroganda videretur, dummodo pro subiectae materiae gravitate eas induat conditiones tum ratione aliorum adiunctorum necessarias in huiusmodi casibus. Siquidem hisce funestis temporibus, fide deficiente, damnum bono spirituali puerorum obvenire posset, prout si eorum baptismus nimis procrastinaretur; cui accedit etiam, attenta praesertim locorum adiacentium con­suetudine, contemptus Praesulis iussorum periculum. Utrum vero ex his causis expediat legem dispensare, quae in tutelam decoris baptismi sacramento debite instituta est. EE. PP. statuant. Quare etc. Responsum: Servetur Rituale Romanum; salvis exceptionibus quas ex rationalibus causis Episcopus concedere pro suo prudenti arbitrio censuerit. 883. sz. l)e Missa i« aliena Ec­clesia celebranda. SACRORUM RITUUM CONGREGATIO. URBIS ET ORBIS. 0>e Alissá Iu aliena Ecclesia celebranda. Quod Benedictus XIV. diserte docet (Op. de Beat, et Can, Lib. IV. part. II. C. II. n. 5), Missas nempe in honorem Beatorum, vel etiam Sanctorum nonnullis Or­dinibus Regularibus ex induito concessas, ab aliis Presbyteris sive Saecularibus, sive Regularibus, celebrari non posse ; Sacrorum Rituum Congregatio iampridem declaraverat ac postea quampluribus particularibus sen generalibus Decretis retinuit confirm a vitque.

Next

/
Oldalképek
Tartalom