Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)
— 2 -mentum bona ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur proximo nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito utilis, neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud Virginem Matrem pientissimi insistatis. Praeclarae quidem sunt causae cur presidio eius consilia et vota Nostra summa spe committamus. Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque luculenter proditur, quod moriens Matrem illa suam Ioanni discipulo matrem voluit relictam, testamento memori: Ecce filius tuus. In Ioanne autem, quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit Christus personam humani generis, eorum in primis qui sibi ex fide adhaerescerent: in qua sententia sanctus Anselmus Cantuariensis: Quid, inquit, potest dignius aestimari, quam ut tu, Virgo, sis mater quorum Christus dignatur esse pater et frater*? Huius igitur singularis numeris et laboriosi partes ea suscepit obiitque magnanima, consecratis in Cenaculo auspiciis. Christianae gentis primitias iam tum sanctimonia exempli, auctoritate consilii, solatii suavitate, efficacitate sanctarum precum admirabiliter fovit; verissime quidem mater Ecclesiae atque magistra et regina Apostolorum, quibus largita etiam est de divinis oraculis quae conservabat in corde suo. — Ad haec vero dici vix potest quantum amplitudinis virtutisque tunc accesserit, quum ad fastigium coelestis gloriae, quod dignitatem eius claritatemque meritorum decebat, est apud Filium assumpta. Nam inde divino consilio, sic illa coepit advigilare Ecclesiae, sic nobis adesse et favere mater, ut quae sacramenti humanae redemptionis patrandi administra fuerat, eadem gratiae ex illo in omne tempus derivandae esset pariter administra, permissa ei paene immensa potestate. Hinc recte admodum ad Mariam, velut nativo quodam impulsu adductae, animae Christianae feruntur; ciiin ipsa fidenter consilia et opera, angores et gaudia communicant; curaeque ac bonitati eius se suaque omnia filiorum more commendant. Hinc rectissime delata ei in omni gente omnique ritu ampla praeconia, suffragio crescentia saeculorum: inter multa, ipsam dominam nostram, mediatricem nostram2, ipsam reparatricem totius orbis3, ipsam donorum Dei esse conciliatricem4. — Et quoniam munerum divinorum, quibus homo supra naturae ordinem perficitur ad aeterna, fundamentum et caput est fides, ad hanc ideo assequendam salutariterque excolendam iure extollitur arcana quaedam eius actio, quae Auctorem edidit fidei, quaeque ob fidem beata est salutata: Nemo est, o sanctissima, qui Dei cognitione repleatur, nisi per te; nemo est qui salvetur, nisi per te, o Deipara; nemo, qui donum ex misericordia consequatur, nisi per te3. Neque is nimius certe videbitur qui affirmet, eius maxime ductu auxilioque factum ut sapientia et instituta evangelica, per asperitates offensionesque immanes, progressione tam celeri ad universitatem nationum pervaserint, novo ubique iustitiae et pacis ordine inducto. Quod quidem sancti Cyrilli Alexandrini animum et orationem permovit, ita Virginem alloquentis: Der te Apostoli salutem gentibus praedicarunt . ... ; per te Crux pretiosa celebratur toto orbe et adoratur.........; per te fugantur daemones, et homo ipse ad caelum revocatur; per te omnis creatura idolorum errore detenta, conversa est ad agnitionem veritatis; per te fideles homines ad sanctum baptisma pervenerunt, atque ecclesiae sunt ubivis gentium fundataee. — Quin etiam 1 2 3 4 5 6 1 Or. XLVII, olim. XLVI. 2 S. Bernardus serm. II in adv. Domini n. 5. 3 S Tharasius, or. in praesent. Deip. 4 In offic. graec., VIII dec., (-)ioroyJov post oden IX. 5 S. Germanus constantinop. or II in dormit. B. M. V. 6 Horn, contra Nestorium.