Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

sorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, servare vocis suae inviolatam circa om­nia et solidam firmitatem.1) Quamobrem et Vos VY. FF. et FF. DD. fidelesque Vestri, vexillum crucis is fronte Vestro portantes,2) exemplo et auctoritate nostra confirmati, religionis causam fortes et animosi suscipiatis firmiterque tueamini necesse est, in vita privata aeque ac in publica. Idcirco etiam in praesentibus, quibus affligimur, calami­tatibus una nobiscum, quos Deus Vobis Duces constituit, omnem quam divina et humana lex praebet permittitque operam impendite, ut in suo Christianum coniugium stet ho­nore, et Sanctae Ecclesiae fideique nostrae sarta tectaque consistant iura. In hoc rerum stadio, haec in Vestrum fideliumque Vestrorum solatium, haec ad Vestros firmandos animos. Respicite coelum, cernite Sanctos, quos hungarica tellus aeternis intulit taber­naculis, propter quos — speramus — semen eorum et gloria eorum non derelinque­tur,3) quorum gloriosum ducit agmen Stator Regni nostri Sanctus Stephanus, qui filii providens salutem, patriaeque prosperitatem, nos quoque monuit: „Sanctae fidei in nostris mandatis primum damus locum‘\4) Gratia Domini Nostri Jesu Christi, et Charitas Dei, et Communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus Vobis. Arnen.5) Datum Sabariae, in Aedibus solitae Residentiae Nostrae, die 5-a Januarii anno Salutis millesimo octigentesimo nonagesimo quinto, Episcopatus vero Nostri anno duodecimo. Cornelius m. p. episcopus. *) Ep. 25. 2) S. Hier. Apol. aclv. Ruffin. 1. 2. 3) Eccli. 44, 13. 4) Deer. S. Steph. Lib. I. C. 1. 5 II. Cor. 13, 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom