Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

4 bus festis talem sacerdotem arcessant, ea officia praestiturum. Quam ob causam eisdem Sodalitatibus quaevis privilegia, etiam speciali mentione digna, quibus gaudeant ut alumni orientalis ritus, quamdiu in collegiis ipsarum degant, latinum sequantur, adempta esse omnia edicimus: de ritualibus autem abstinentiis servandis moderatores cum religiosa aequitate videant. — Item alumnis externis prospiciatur: quos ad pro­prias ipsorum ecclesias seu curias remitti aut perduci oportebit, nisi videatur eos cum internis ad eiusdem ritus officia admittendos. IV. Eadem praescripta transferenda sunt, quoad fleri possit, ad Religiosarum Sodalitates, puellis educandis in asceteriis scholisque deditas. Quod si qua immutatio per tempora et res opportuna inciderit, ea non ante fiat quam Patriarchae consensus accesserit et venia Apostolicae Sedis. V. Nova, ritu latino, iuventutis collegia vel domus Religiosorum utriusvis sexus ne in posterum aperiantur, nisi Apostolira Sede rogata et consentiente. VI. Presbyteris tum latinis tum orientalibus, neque in suis, neque in alieni ritus ecclesiis, fas est quemquam absolvere a casibus qui suis cuiusque Ordinariis sint reservati, nisi facultate ab eisdem permissa: qua in re quodvis privilegium, vel spe­ciali mentione dignum, prorsus revocamus. VII. Orientalibus, qui ritum latinum, etiamsi ex pontificio rescripto, suscepe­rint, revertere ad pristinum, Apostolira Sede exorata, licebit. VIII. Mulieri latini ritus quae viro nupserit ritus orientalis, aeque ac mulieri orientali quae nupserit latino, integrum erit ut ad ritum viri, ineundo vel durante matrimonio, transeat: matrimonio autem soluto, resumendi proprii ritus libera erit potestas. IX. Quicumque orientalis, extra patriarchale territorium commorans, sui) administratione sit cleri latini, ritui tamen suo permanebit adscriptus; ita ut. nihil diuturnitate aliave causa ulla suffragante, recidat in ditionem Patriarchae, simul ac in eius territorium revenerit. X. Nulli, utriusvis sexus. Ordini vel Instituto religioso latini ritus, quemquam orientalem inter sodales suos fas erit recipere, qui proprii Ordinarii testimoniales lit­teras non ante exhibuerit. XI. Si qua ex dissidentibus communitas vel familia vel persona ad catho­licam unitatem venerit, conditione velut necessaria interposita amplectendi latini ritus, huic ritui remaneat ea quidem ad tempus adstricta, in eius tamen potestate sit ad nativum ritum catholicum aliquando redire. Si vero eiusmodi conditio non intercesserit, sed ideo ipsa communitas, familia, persona a latinis presbyteris administretur quia desint orientales, regrediendum ipsi erit ad ritum suum, statim ut sacerdotis orientalis fuerit copia. XII. Matrimoniales et ecclesiasticae, quaecumque sint causae, de quibus ad Apostolicam Sedem appellatio fiat, nequaquam Delegatis Apostolicis definiendae, nisi aperte ea iusserit, committantur, sed ad sacrum Consilium Christiano nomini propa­gando omnino deferantur. XIII. Patriarchae Graeco Melchitae iuris dictionem tribuimus in eos quoque fideles eiusdem ritus qui intra fines Turcici Imperii versantur. Praeter istas peculiares cautiones atque ex iure praescripta, maxime Nos tenet cura, quod supra attigimus, ut condantur opportunioribus in Oriente locis semi­naria, collegia, instituta omne genus, eaque prorsus ad iuvenes incolas ipso ritu patrio

Next

/
Oldalképek
Tartalom