Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

5 novae laetitiae voluptate perfundant, et quos in ea sensus exsuscitent providentiae benefi­centiaeque maternae. Atque adeo ex iisdem recordationibus consequitur, ut imploratio nostra vehementiorem quemdam ardorem concipiat et vim induat obsecrandi ; sic plane, ut quot singulatim revolvuntur mysteria, totidem subeant obsecrationis argumenta, sane apud Vir­ginem quantopere valitura. Nempe ad te confugimus, sancta Dei Parens : miseros Hevae filios ne despexeris! Te rogamus, Conciliatrix salutis nostrae aeque potens et clemens; te, per suavitatem gaudiorum ex Iesu Filio perceptam, per dolorum eius inexplicabilium com­munionem, per claritudinem eius gloriae in te redundantem, enixe obsecramus ; eia nos, quamvis indignos, audi benigna et exaudi. Vobis igitur, Venerabiles Fratres, Rosarii marialis praestantia, duplici quoque ex parte quam laudavimus, considerata, eo fiat apertius cur non desinat cura Nostra idem inculcare, idem provehere. Caelestibus auxiliis, quod initio monuimus, maiorem quotidie in modum indiget saeculum ; praesertim quum late sint multa quibus afflictetur Ecclesia, iuri suo libertatique adversis; multa quae civitatibus Christianis prosperitatem et pacem funditus labefactent. Iamvero ad ea demerenda auxilia spem Nos plurimam in Rosario habere sitam, rursus affirmateque profitemur. Utinam sanctae huic pietati pristinus ubique honor, secun­dum vota, reddatur: haec in urbibus et villis, in familiis et officinis, apud primores et infimos, adametur et colatur, non secus ac praeclara christianae professionis tessera, opti­­mumque praesidium divinae propitiandae clementiae. — Quod quidem in dies impensius urgeant omnes oportet, quando impiorum vesana perversitas nihil iam non urget machi­nando et audendo ut divini Numinis iram lacessat iustaeque animadversionis trahat pondus in patriam. Inter ceteras enim causas, hoc dolent Nobiscum boni omnes, in sinu ipso gentium catholicarum nimium esse multos, qui contumeliis religioni quocumque modo illatis laetentur, ipsique, incredibili quadam licentia quidlibet evulgandi, in id videantur incum­bere, ut sanctissimas eius res exploratamque de Virginis patfocinio fiduciam in contemptio­nem et ludibrium multitudinis vocent. Proximis hisce mensibus, ne Christi quidem IESV Servatoris personae augustissimae temperatum est. Quam rapere in illecebras scenae, iam passim contaminatae flagitiis, minime puduit, eamdemque referre propria deminutam naturae divinae maiestate ; qua detracta, redemptionem ipsam humani generis tolli necesse est. Neque puduit velle a sempiterna infamia hominem eripere, sceleris reum perfidiaeque summa post hominum memoriam immanitate detestabilis, proditorem Christi. — Ad haec, per Italiae urbes vel patrata vel patranda, indignatio universe commota est, acriter deplo­rantium sacerrimum ius religionis violatum, in eäque gente violatum, oppressum, quae de catholico nomine in primis meritoque gloriatur. Tum vigil Episcoporum sollicitudo, perinde ac oportebat, exarsit: qui expostulationes aequissimas ad eos detulerunt quibus sanctum esse debet patriae religionis tueri dignitatem, et greges suos non modo de gravitate peri­culi admonuerunt, sed etiam hortati sunt ut nefarium dedecus Auctori amaritissimo salutis nostrae singularibus religionis officiis compensarent. Nobis certe omnino probata est bono­rum alacritas, multis modis egregie declarata, valuitque ad leniendam aegritudinem ea de re intime acceptam. Per hanc vero alloquendi opportunitatem, supremi Nostri muneris vocem iam nequimus premere; atque cum eis ipsis Episcoporum et fidelium expostulatio­nibus Nostras coniungimus quam gravissime. Eodemque apostoliéi pectoris studio quo sacri­legum facinus conquerimur et exsecramur, cohortationem ad Christianas gentes, nominatim ad Italos, vehementer intendimus, ut religionem avitam, quae locupletissima hereditas est, inviolate custodiant, strenue vindicent, honeste pieque factis ne intermittant augere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom