Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)

— 2 — summopere diligere omnique studio semper fovere soliti sunt, quaecumque ad juvandam puerulorum salutem sunt in Ecclesia sancte instituta. Haec inter jure meritoque peculia­rem Pontificum benevolentiam sibi comparavit, eximiaque apud omnes opinione floret Societas, quae Parisiis ad incolumitatem et bonum, Sinensium praesertim puerorum coaluit, sacra Jesu Christi infantia nomine et auspicio felix. Hujus exordia cum Nos memoria repetimus, suavi quadam jucunditate et delectatione perfundimur. Quum enim faustis, sed parvis exorta est initiis, Nos, qui apud augustum Belgarum Regem Apostolica Legatione funge­bamur, omni studio prosequuti sumus, omni, qua potuimus, ope juvimus; salutare enim jam tum visum est Nobis opus, plenum humanitatis et caritatis. Nunc vero Apostolicae Di­gnitatis, Deo volente, ad fastigium evecti Societatem sacrae Dei Infantiae et sociorum numero et recte factorum laude florentem veteri amore complectimur, et laetamur eam quinquagesi­mum natalem suum eodem hoc anno, quo Nos consecrationis Nostrae celebrare. Quamo­­brem cum jam studium Nostrum in hac Societate provehenda anno tertio Ponificatus Nostri confirmaverimus, libet nunc in fausto hoc eventu perpetuum illi dilectionis Nostrae imper­tire testimonium. Propterea votis etiam obsecundantes dilecti Eilii Nostri Vincentii S. R. E. Cardinalis Vannutelli, universae istius Societatis Patroni, nonnulla privilegia dictae Socie­tati ad tempus alias concessa perpetua esse volumus. Itaque de Omnipotentis Dei miseri­cordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus et singulis Sacerdotibus in quibuslibet Societatis Consiliis, directoribus, praefectis seriei duodecim sociorum, et qui vel aere proprio consuetam duodecim sociorum eleemosynam persolverint vel juxta Apostolicam concessionem diei XV Julii MDCCCLXXV statuta pecuniae vi semel soluta, inter socios, perpetuos nuncupatos, cooptati fuerint, facultatem facimus de respectivi loci Ordinarii consensu (quem nisi quisque eorum obtinuerit, hujus privilegii concessionem nullam esse volumus) in forma Ecclesiae consueta privatim benedicendi, extra Urbem, Cruces, Crucifixos, sancta Numismata, Coronas precatorias, et parvas Domini Nostri Jesu Christi, Bmae Virginis Mariae, Sanctorumque ahenas statuas cum applicatione om­nium et singularum indulgentiarum, quae in elencho edito typis S. Congregationis de pro­paganda Fide die XXIII Februarii MDCCCLXXXVIII numerantur, et quod ad coronas precatorias attinet non excepta Indulgentiarum applicatione, quae a S. Birgitta nomen habent, dummodo ipsi sacerdotes ad sacramentales confessiones excipiendas sint rite appro­bati. Praeterea omnibus et singulis Sacerdotibus superius enumeratis, ut quandocumque sacrosanctum Missae sacrificium pro anima cujuscumque Christifidelis, quae Deo in chari­­tate conjuncta ab hac luce migraverit, ad quod libet Altare celebrabit, Missae sacrificium hujusmodi ter tantum singulis hebdomadis animae seu animabus, pro qua seu pro quibus celebratum fuerit, perinde suffragetur, ac si ad privilegiatum Altare fuisset celebratum, auctoritate Apostolica indulgemus, dummodo tamen alio simili induito non fruantur. Insuper eisdem Presbyteris supra dictis facultatem tribuimus, cujus vi ipsi, dummodo sint confessarii ab Ordinario approbati, nec non praevia ejusdem Ordinarii licentia (quae si desit, hujus privilegii concessio nulla sit) consueto ritu benedicere et fidelibus imponere valeant scapu­laria Gonfraternitatum SSmae Trinitatis, B. M. V. de Monte Carmelo, et Septem Dolo­rum, nec non Imm. Conceptionis ejusdem Deiparae Virginis cum communicatione privile­giorum et indulgentiarum, quibus adscripti memoratis sodalitatibus fruuntur et gaudent, sed eis tantum in locis, in quibus non exstent conventus Ordinum Religiosorum, ad quos ex speciali privilegio Apostolicae Sedis pertinet praefata Scapularia benedicere et imponere. Tandem singulis Presbyteris, quos superius memoravimus, ut de respectivi Ordinarii con­sensu (quem nisi consequantur, hoc indultum nullum decernimus) Christifidelibus in mortis articulo constitutis, si vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel quatenus

Next

/
Oldalképek
Tartalom