Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)

3 — Inepta etiam atque indigna sapienti viro eorum est opinio, qui utut togatos cives ab hoc genere certaminum arcendos putent, ea tamen permittenda censent mi­litibus, quod tali exercitatione acui dicant militarem virtutem. Primum quidem honesta et turpia natura differunt, nec in contraria mutari ob diversum personarum statum ullo pacto possunt. Omnino homines, in quacumque conditione vitae, divina ac na­turali lege omnes pari modo tenentur. Praeterea ratio huiusce indulgentiae erga mi­lites ab utilitate publica petenda foret quae numquam tanta esse- potest, ut eius obtentu naturalis divinique iuris vox conticescat. Quid, quod ipsa utilitatis ratio ma­nifesto deficit ? Nam militaris virtutis incitamenta eo spectant ut. civitas- sit adversus hostes instructior. Idne vero effici poterit ope illius consuetudinis, quae suapte natura eo spectat ut suborto inter milites dissidio, cuius causae haud rarae sunt, e singulis partibus defensorum patriae necetur alteruter ? Postremo recens aetas, quae se iactat humaniore cultu morumque elegantia longe superioribus saeculis antecellere, parvi pendere vetustiora instituta consuevit ac nimium saepe respuere quidquid cum colore discrepet recentioris urbanitatis. Quid est igitur quod has tantummodo rudioris aevi ac peregrinae barbariae ignobiles reli­quias. duelli morem intelligimus, in tanto humanitatis studio non repudiat ? Vestrum erit, Venerabiles Fratres, haec, quae breviter attigimus, inculcare diligenter populorum vestrorum animis, ne falsas hac de re opiniones temere excipiant, neu ferri se leviorum hominum iudicio patiantur. Date operam nominatim ut iuvenes mature assuescant id de duello sentire et iudicare quod, consentiente naturali phi­losophia, iudicat ac sentit Ecclesia; ab eoque iudicio normam agendi constanter su­mant. fmmo quo modo alicubi receptum conseuetudine est ut catholici praesertim florentis aetatis sibi sponte perpetuoque interdicant nomen dare societatibus non ho­nestis, pari modo opportunum ducimus ac valde salutare, eosdem velut foedus inter se facere, data fide nullo se tempore nullaque de caussa duello dimicaturos. Supplices a Deo petimus ut communia conata nostra virtute caelesti corro­boret, quodque pro salute publica, pro integritate morum vitaeque Christianae volu­mus, id benigne largiatur. Divinorum vero munerum auspicem itemque benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fatres, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XII Septembris an. MDGGGXGI, Pontifi­catus Nostri Decimoquarto. LEO PP. XIII. A) A magyarországi lat. és gör. szert. róm. kath. tanítók segélyalapja vagyo­náról a kezelő egri főkáptalan által benyújtóit, felsőbb helyen pedig felülvizsgált és helyesnek talált 1890. évi számadás kivonata. Vagyonállás 1889. év végén. °Sfrt‘ kr. 1. 5%-kal kam. magyar járadékkötvényekben (névérték szerint)................. 42000 — 2. Egységesített osztr. államkölcsönkötvényekben „ „ 1100 — 3. 6 darab bazilika sorsjegy á 8-50. . 51 — 4. Magán kötelezvényen...................................................................................... 50 — 5. Takarékpénztáraknál 50/0 kamatra tőkésítve................................................. 24000 — 6. Készpénzmaradvány......................................................................................... 3408 68 2571. sz. A magyaror­szági lat. és gör. szert, rom. kath. ta­nítók segély­alapjának 1890. évi számadásai. Összesen 70609 68

Next

/
Oldalképek
Tartalom