Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)
DILECTO FILIO NOSTRO FRANCISCO DE PAVLA S. R. E. CARDINALI SCHÖNBORN ARCHIEPISCOPO PRAGENSI VENERABILI FRATRI PHILIPPO ARCHIEPISCOPO COLONIENSI CETER1SQVE VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS IN IMPERIO GERMANICO ET AVSTRO-HVNGAR1CO LEO PP. XIII. DILECTE E ILIN OSTER VENERABILES FRATRES SALYTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Pastoralis officii conscientia et proximorum caritate permoti, datis ad Noí superiore anno litteris, referendum censuistis de singularium certaminum, quae duella vocant, in populo vestro frequentia. Genus istud dimicandi, velut ius moribus constitutum, non sine dolore significabatis etiam inter catholicos versari : rogabatis pariter? ut deterrere homines ab istiusmodi errore vox quoque Nostra conaretur. — Est profecto error iste admodum perniciosus, nec sane finibus circumscribitur civitatum vestrarum, sed excurrit multo latius, ita ut hums expers contagione mali vix ulla gens reperiatur. Quamobrem collaudamus studium vestrum, et quamvis cognitum perspectumque sit quid hac in re philosophia Christiana, utique consentiente rationi naturali, praescribat, tamen, cum prava duellorum consuetudo Christianorum praeceptorum oblivione maxime alatur, expediet atque utile erit id ipsum per Nos paucis revocari Scilicet utraque divina lex, tum ea quae naturalis rationis lumine, tum quat litteris divino afflatu perscriptis promulgata est, districte vetant ne quis extra causan publicam hominem interimat aut vulneret, nisi salutis suae defendendae causa, neces sitate coactus. At qui ad privatum certamen provocant, vel oblatum suscipiunt, hoc agunt, huc animum viresque intendunt, nulla necessitate adstricti, ut vitam eripianl aut saltem vulnus inferant adversario. Utraque porro divina lex interdicit ne quis temere vitam proficiat suam, gravi et manifesto obiiciens discrimini, quum id nulla officii aut caritatis magnanimae ratio suadeat; haec autem caeca temeritas, vitae contemptrix, plane inest in natura duelli. Quare obscurum nemini aut dubium esse potest, in eos, qui privatim praelium conserunt singulare, utrumque cadere et scelus alienae cladis, et vitae propriae discrimen voluntarium. Demum vix ulla pestis est, quae a civilis vitae disciplina magis abhorreat et iustum civitatis ordinem pervertat, quam permissa civibus licentia ut sui quisque adsertor iuris privata vi manuque, et honoris, quem violatum putet, ultor existat. 25ri0. sz 3 S anctissimi r Domini Nostri Leonis Divina ■ providentia Papae XIII. Epistola „De prava Duellorum consuetudine.' 1 i 1 i 1 > t • * VIII.