Püspöki körlevelek 1890 (Szombathely, 1891)

Da mihi, Domine Deus meus, inter prospera et adversa non deficere, ut in illis non extollar et in istis non deprimar. De nullo gaudeam vel doleam nisi quod ducat ad te, vel abducat a te. Nulli placere appetam, vel displicere timeam nisi tibi. Vilescant mihi, Domine, omnia transitoria, et cara mihi sint omnia aeterna. Taedeat me gaudii quod est sine te, nec aliquid cupiam quod est extra te. Delectet me, Domine, labor, qui est pro te; et taediosa sit mihi omnis quies, quae est sine te. Da mihi, Deus meus, cor meum ad te dirigere, et in defectione mea cum emendationis proposito constanter dolere. Fac me, Domine Deus meus, obedientem sine contradictione, pauperem sine dejectione, castum sine corruptione, patientem sine murmuratione, humilem sine fictione, hilarem sine dissolutione, maturum sine gravedine, agilem sine levitate, timentem te sine desperatione, veracem sine duplicitate, operantem bona sine praesumptione, proxi­mum corripere sine elatione, ipsum aedificare verbo et exemplo sine simulatione. Da milii, Domine Deus, cor pervigil, quod nulla abducat a te curiosa cogi­tatio: da nobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio: da rectum, quod nulla deorsum obliquet sinistra intentio: da firmum, quod nulla frangat tribulatio; da liberum, quod nulla sibi vindicet violenta affectio. Largire mihi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quaerentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi placentem, perseverantiam fidenter te expectantem. Da tuis poenis hic affligi per poenitentiam, tuis beneficiis in via uti per gratiam, tuis gaudiis in patria perfrui per gloriam: Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Arnen. Ex Audientia Sanctissimi die 17 Januarii 1888. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. benigne annuit pro gratia iuxta preces. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis prae­positae die 17 Januarii 1888. Cajetanus Card. Aloisi Masella, Praefectus. Alexander, Episcopus Oensis, Secretarius. 1685. sz. Decretum S. Officii quoad modum con­ferendi ba­ptismum. In Congregatione sacri Officii causa pertractata est de modo, sacramentum baptismi conferendi. Expedit, ut decretum memoratae sacrae Congregationis repristinetur nempe: EX. S. CONGREGATIONE OFFICII. DECRETUM quoad modum conferendi S. Baptismi Sacramentum. ferendi ba­ptismum. In Congregatione habita fer. IV die 21 cur. mensis, vocato ad examen dubio ab Amplitudine Tua proposito, litteris datis die 2 2 Maji elapsi nr. 4768, supra vali­ditate baptismi................collati non per infusionem aquae in caput baptisandi sed per signum crucis factum in fronte per policem in aqua intinctum, Emmi ac Rmi Patres Cardinales una mecum Inquisitores generales respondendum decreverunt; (Baptizatos eo modo quo proponitur, baptizandos esse sub conditione. Romae die 25 Augusti 1889. Rmo Dno Episcopo Amplitudinis Tuae addictissimus Suffraganeo Posnaniensi. Card. Monaco.

Next

/
Oldalképek
Tartalom