Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

IO ire venuni, atque emptori prostare moroso et impudenti. Cui vero quisque venditus et permissus sit, discidio miserabili qua uxorum, qua liberorum, qua parentum, illius in potestate ad servitutem adigitur maximé duram et fere nefendam, neque ipsa re­­cusare potest sacra Mahometi. Haec Nos, summa animi aegritudine, a quibusdam non ita ante accepimus, qui coram nec sine lacrimis eiusmodi infamiam et defor­­mitatem spectaverunt : cum iis autem plane cohaerent, quae a nuperis Africae aequi­­noctialis exploratoribus sunt narrata. Quin etiam istorum ex testimonio et fide com­­pertum apparet, ad quater centena millia sic homines afros vendi solitos, pecorum instar, quotannis; quorum dimidiam circiter partem de viis asperrimis languidos concidere ibique interire; ut, sane ad dicendum quam triste, veiut factam ex resi­­duis ossibus semitam ea loca peragrantes dispiciant. — Quis non tantarum miseria­­rum cogitatione moveatur ? Nos equidem qui personam gerimus Christi, amantissimi omnium gentium sospitatoris et Redemptoris, quique adeo laetamur de plurimis glo­­riosisque Ecclesiae promeritis in omne genus aerumnosos, vix possumus eloqui quanta miseratione erga illas afficimur infelicissimas gentes, quanta caritatis amplitudine ad eas pandintus brachia, quam vehementer cupimus omnia ipsis posse allevamenta et subsidia impertire, eo proposito ut, simul cum Servitute hominum servitute supersti­­tionis excussa, uni veroque Deo, sub Christi, suavissimo iugo, possint tandem ser­­vire, divinae hereditatis nobiscum participes. Utinam omnes, quicumque imperio et potestate antecedunt, vel iura gentium et humanitatis sancta esse volunt, vel reli­­gionis catholicae incrementis ex animo Student, ubique omnes, hortantibus roganti­­bus Nobis, ad eiusmodi mercaturam, qua nulla inhonesta magis et celerata, com­­primendam, prohibendam, extinguendam enixe conspirent. — Interea, dum acriore ingeniorum et operum cursu nova itinera ad africas terras, nova commercia instru­­untur, contendant viri apostoliéi ut, quoad melius fieri possit, sit saluti servorum libertatique consultum. Hue ipsi alio praesidio nulla reapse proficient, nisi, divina gratia raborati, toti sint in disseminanda fide nostra sanctissima eaque laboriosius in dies alenda ; cuius est fructus insignis ut libertatém mire conciliet ac páriát qua Christus nos liberavit.1 Itaque, tan.quam in speculum virtutis apostolicae, inspiciant monemus in vitám et facta Petri Claver, cui recentem glóriáé lauream addidimus : in eum inspiciant, qui, summa laborum constantia, annos continenter quadraginta, maurorum gregibus servorum miserrimis sese totum impendit, vere ipsorum Apo­stolus praedicandus quibus se perpetuum servum et profitebatur et dabat. Caritatem viri, patientiam si curae habeant sumere sibi et referre, ii profecto digni exsistent administri salutis, auctores consolationis, nuntii pacis, qui solitudinem, incultum, feri­­tatem in ubertatem possint religionis cültusque laetissitnam, Deo iuvante, convertere. lamque in vobis, Venerabiles Fratres, cogitatio et Litterae Nostrae gestiunt conquiescere, ut vobis iterum significemus iterumque vobiscum sociemus singulare quod capimus gaudium, ob ea quae isto in Imperio publice inita sunt de servitute consilia. Siquidem per leges quum provisum cautumque sit, quotquot sunt adhuc de conditione servili, in ordinem et iura liberorum debeant admitti, id Nobis ut bonům et faustum et salutare per se videtur, sic etiam spem firmát fovetque ad auctus rei civilis reique sacrae in futurum laetandos. Ita Brasilici nőmén Imperii apud huma­­nissimas quasque gentes érit merítő in commemoratione et in laudibus, nomenque 1 Galat. IV. 31.

Next

/
Oldalképek
Tartalom