Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

4 Hue ferme nostra inclinat aetas. — Est tarnen, quo consolari conspecturrr praesentium maloium, animosque erigere spe meliore possimus. Deus enim creavit ut essent omnia, et sa/iabiles fecit nationes orbis terrarum.1 Sed sicut omnis hie mundus non aliter conservari nisi numine providentiaque eius potest, cuius est nutu condi­­tus, ita pariter sanari homines sola eius virtute queunt, cuius beneficio sunt ab interitu ad vitám revocati. Nam humánum genus semel quidem Iesus Christus pro­­fuso sanguine redemit, sed perennis ac perpetua est virtus tanti operis tantique muneris : et non est in alio aliquo salus.2 Quare qui cupiditatum popularium crescentem flammam nituntur oppositu legum extinguere, ii quidem pro iust'tia contendunt : sed intelligant, nullo se fructu aut certe perexiguo laborem consumpturos quamdiu obstinaverint animo respuere virtutem Evangelii, Ecclesiaeque nolle advocatam ope­rám. In hoc posita malorum sanatio est, ut mutatis consiliis, et privatim et publice remigretur ad Iesum Christum, christianamque vivendi viam. Iamvero totius vitae christianae summa et caput est, non indulgere cor­rupts saeculi moribus, sed repugnare ac resistere constanter opertere. Id auctoris fidei et consutnmatoris lesu omnia dicta et facta, leges et instituta, vita et mors de­clarant. Igitur quantumvis pravitate naturae et morum longe trahamur alio, curra­­mus oportet ad propositum nobis certamen armati et parati eodem animo eisdemque armis, quibus lile, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.3 Proptereaque hoc pri­mům videant homines atque intelligant quam sit a professione Christiana nominis alienum persequi úti mos est, cuiusquemodi voluptates, horrere comites virtutis la­­bores, nihilque recusare sibi, quod sensibus suaviter delicateque blandiatur. Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis :4 ita ut consequens sit, Christi non esse, in quibus non exercitatio sit consuetudoque patiendi cum aspernatione mollium et delicatarum voluptatum. Revixit enim homo infinita Dei bonitate in spem bonorum immortalium, unde exciderat, sed ea consequi non potest, nisi ipsis Christi vestigiis ingredi conetur, et cogitatione exomplorum eius mentem suam moresque conformet. Itaque non consilium, sed officium, neque eorum dum­­taxat, qui perfectius vitae optaverint genus sed plane omnium est, mortificationem lesu in corpore quemque suo circumferref — Ipsa naturae lex, quae iubet hominem cum virtute vivere, qui secus posset salva consistere ? Deletur enim sacro bapti­­smate peccatum, quod est nascendo contractum, sed stirpes distortae ac pravae, quas peccatum insevit, nequaquam tolluntur. Pars hominis ea, quae expers rationis est, etsi resistentibus viriliterque per lesu Christi gratiam repugnantibus nocere non possit tarnen cum ratione de imperio pugnat, omnem ammi statum perturbat, vo­­luntatemque tyrannice a virtute detorquet tanta vi, ut nec vitia fugere nec officia servare sine quotidiana dimicatione possimus. Manere autem in baptizatis concupi­­scentiam vel fomitem, haec sancta synodus fatetur ac sentit, quae cum ad a go nem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per lesu Christi gratiam repugnantibus non valet; quinimo qui legitim.e certaverit coronabitur.6 — Est in hoc certamine gradus fortitudinis, quo virtus non perveniat nisi excellens, eorum videlicet, qui in pro­­fligandis motibus a ratione aversis eousque profecerunt, ut caelestem in terris vitám agere propemodum videantur. Esto, paucorum sit tanta praestantia : sed, quod ipsa i Sap. I. 14. — 2 Act. IV., 12. — 3 Heb. XU., I. 2. — 4 Galat. V., 24. — 3 II. Cor. IV., 10. « Cone. Trid. Sess. V. can. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom