Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)

1565. SZ. Lelki szent­­gyakorlatok augusztus hó 21 —24-ig. non illa expetitur immodica et vitiosa libertas, sed sublevatio aliqua, salutis omnium caussa, quaeritur, et hoc unice agitur ut, ubi rerum malarum licentia tribuitur, ibi potestas honeste faciendi ne impediatur. Atque etiam malle reipublicae statum populari temperatum genere, non est per se contra officium, salva tamen doctrina catholica de ortu atque administra­­tione publicae potestatis. Ex variis reipublicae generibus, modo sint ad consulendum utilitati civium per se idonea, nullum quidem Ecclesia respuit: singula tamen vult, quoad plane idem natura iubet, sine iniuria cuiusquam, maximeque integris Ecclesiae iuribus, esse constituta. Ad res publicas gerendas accedere, nisi alicubi ob singularem rerum tem­porumque conditionem aliter caveatur, honestum est : immo vero probat Ecclesia, singulos operam suam in communem afferre fructum, et quantum quisque industria potest, tueri, conservare, augete rempublicam. Neque illud Ecclesia damnat, velle gentem suam nemini servire nec externo nec domino, si modo fieri, incolumi iustitia, queat. Denique nec eos reprehendit qui efficere volunt, ut civitates suis legibus vivant, civesque quam maxima augendorum commodorum facultate donentur. Civicarum sine intemperantia libertatum semper esse Ecclesia fautrix fidelissima consuevit : quod testantur potissimum civitates ita­­licae, scilicet prosperitatem, opes, gloriam nominis municipali iure adeptae, quo tempore salutaris Ecclesiae virtus in omnes reipublicae partes, nemine repugnante, pervaserat. Haec quidem, venerabiles Fratres, quae fide simul et ratione duce, pro officio Nostro apostolico tradidimus, fructuosa plurimis futura, vobis maxime Nobis­­cum adnitentibus, confidimus. — Nos quidem in humilitate cordis Nostri supplices ad Deum oculos tollimus, vehementerque petimus, ut sapientiae consiliique sui lumen largiri hominibus benigne velit, scilicet ut his aucti virtutibus possint in rebus tanti momenti vera cernere, et quod consequens est, convenienter veritati, privatim, pub­lice, omnibus temporibus immotaque constantia vivere. — Horum caelestium munerum auspicem et Nostrae benevolentiae testem vobis, venerabiles Fratres, et Clero popu­loque, cui singuli praeestis, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XX. lunii An. MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri Vndecimo. LEO PP. XIII. — l6 — Vonatkozással az i88ó. évi julius hó 18-án kiadott IV. körlevelemnek 1692. számú pontjára Jézus szent szivébe vetett bizalommal hívom meg ismét egyházmegyém papjait lelki-szent-gyakorlatokra. Irányadóul a következő pontok szolgáljanak : 1. A szentgyakorlatok f. évi augusztus hó 21-én délután 5 órától kezdve egész 24-iki délig tartatnak az egyházmegyei papnevelde épületében. 2. Minden megjelenő elŐlegesen Írásban jelentse magát az egyházmegyei hivatalnál egész augusztus 12-ig. 3. Gondoskodjék továbbá, hogy távolléte alatt a hivek lelki ellátása s érdeke ne szenvedjen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom