Püspöki körlevelek 1886 (Szombathely, 1887)

VIII. Dulci jubilo resonat Sion Pannoniae. Capitulares Ecclesiae Metropolitanae illustri pompa diem festum agentes pia Praesuli suo depromere gestiunt vota. Pro­ceres Regni Primoresque gentis ovantes accurrunt et municipes Metropoleos opulenta tribuunt dona. Sacerdotes vero per amplam Archi-Dioecesim thurea ubique litant munera populusque fidelis festiva iungit gaudia ... Et cur, quaeso, haec omnia? . . . Quia naviculae Petri in his oris principem navarchum, Primatem Regni, Joannem Cardinalem, qui gratia ex Alto roboratus semisecularem recolit Presbyteratus sui diem, votivis salutare anhelant precibus. Dignum igitur et iustum est, ut nos quoque, qui in Archi-Episcopo Strigoniensi venerandum nostrum Metropolitam suspicimus ac reve­remur, ad congratulandum accendamur, et non simus elingues contemplatores festivita­tis, sed condigno honore ac devoto corde aemulemur plausus gratulantium. Si enim solidae virtuti atque laboriosae scientiae iam in se honos lausque debetur, et inter­rita magnanimitas largaque munificentia sibi iustam ubique per se emeretur aesti­mationem, tunc non solum Istrogranum habet ansam communis laetitiae sed et omnes Patriae Dioeceses pari sensu agitentur est necesse. Nam venerandus senex, qui Deo opitulante nunc jubilaeum agit annum, integer erat semper vitae, ore profitens quod corde gerit, exemplo monstrans quod verbis docet, intaminata vita exhibens cuius sit spiritus, estque vir de Ecclesia et Patria optime meritus. Qui inde a primo flore aetatis irrequietae diligentiae solertissimoque studio virtutis iungens amorem ingenii vires mire excolebat et cordis sensa omnimode nobilitabat, sicque emeruit opem Dei favoresque Principum, et per merita sua eluctatus est ad summum apicem honoris dignitatisque ecclesiasticae ; non enim potuit lucerna poni sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo Dei sunt ! . . . Profundam eius in theologicis disciplinis scientiam atque amplam eruditionem testantur sedulissime elucubratae numerosae Pastorales Litterae ; intemeratam autem fidem et sacram pietatem spirant eius ad populum apostolico zelo tam frequenter habiti sermones sacri, ut dici possit : favus distillans labia eius, mei et lac sub lingua eius ! . . . Qui secus facetus est in conversatione, argumentosus in persvadendo, verendus in hor­tando. in arguendo paterne severus. Devincire novit omnes, abalienare a se nemi­nem, nisi superbia inanem. Qui providus est in regendo, in agendo circumspectus, sapiens in dirigendo. Scientia non inflatur, sed charitate omnino aedificat ; nam — ut cetera sileam — ac si ad illum fuissent directa senis Tobiae salutaria monita : „Ex substantia tua fac eleemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Quomodo potueris, ita esto misericors ; si multum tibi fuerit, abundanter tribue tam larga beneficentia et benifica largitate dispendit sagacissimae bonorum administra­­tionis reditus ; haud enim facile reperies alibi tot pias in levamentum pauperum fundationes atque asyla egenorum, Nosocomia, Xenodochia, Orphanotrophia et pu-2277. sz Praescribitur Oratio pro seroiseculari festo Metropo litae. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom