Püspöki körlevelek 1886 (Szombathely, 1887)

— 4 — enitendum est, ut singuli inducant animum Christiane sapere, Christiane agere non minus publice quam privatim. Atque in ea re tanto maior est adhibenda contentio, quanto plura impendent undique pericula. Non enim exiguam partem magnae illae patrum nostrorum virtutes cessere : cupiditates, quae per se vim habent maximam, maiorem licentia quaesi­verunt : opinionum insania, nullis aut parum aptis compressa frenis, manat quotidie longius : ex iis ipsis, qui recte sentiant, plures praepostero quodam pudore deterriti non audent id quod sentiunt libere profiteri, multoque minus reipsa perficere : de­terrimorum vis exemplorum in mores populares passim influit: societates hominum non honestae, quae a Nobismetipsis alias designatae sunt, flagitiosarum artium scientissimae, populo imponere, et quotquot possunt, a Deo, a sanctitate officiorum, a fide christiana abstrahere atque abalienare contendunt. Tot igitur prementibus malis, quae vel ipsa diuturnitas maiora facit, nullus est Nobis praetermittendus locus, qui spem sublevationis aliquam afferat. Hoc con­silio et hac spe sacrum lubilaeum indicturi sumus, monendis cohortandisque quot­quot sua est cordi salus, ut colligant paullisper sese, et demersas in terram cogi­tationes ad meliora traducant. Quod non privatis solum, sed toti futurum est rei­­publicae salutare, propterea quod quantum singuli profecerint in animi perfectione sui, tantundem honestatis ac virtutis ad vitam moresque publicos accedet. Sed optatum rei exitum videtis, Venerabiles Fratres, in opera et diligentia vestra magnam partem esse positum, cum apte studioseque populum praeparare necesse sit ad fructus, qui propositi sunt, rite percipiendos. — Erit igitur caritatis sapientiaeque vestrae lectis sacerdotibus id negotium dare, ut piis concionibus ad vulgi captum accomodatis multitudinem erudiant, maximeque ad poenitentiam cohor­tentur, quae est, auctore Augustino, bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes : dimitte nobis debita nostra. (Epist. 108.) Poeniten­tiam, quaeque pars eius est, voluntariam corporis castigationem non sine caussa primo commemoramus loco. Nostis enim morem saeculi : libet plerisque delicate vivere, viriliter animoque magno nihil agere. Qui cum in alias incidunt miserias multas, tum fingunt saepe caussas, ne salutaribus Ecclesiae legibus obtemperent, onus rati sibi gravius, quam tolerari possit, impositum, quod vel abstinere certo ciborum genere, vel ieiunium servare paucis anni diebus iubeantur. Hac enervati consuetudine, mirum non est, si sensim totos se cupiditatibus dedant maiora pos­centibus. Itaque lapsos aut proclives ad mollitiam animos consentaneum est ad temperantiam revocare : proptereaque, qui ad populum dicturi sunt, diligenter et enucleate doceant, quod non modo Evangelica lege, sed etiam naturali ratione praecipitur, imperare sibimetipsi et domitas habere cupiditates unumquemque opor­tere : nec expiari, nisi poenitendo, posse delicta. — Et huic, de qua loquimur, virtuti, ut diuturna permaneat, non inepte consultum fuerit, si rei stabiliter institutae quasi in fidem tutelamque tradatur. Quo id pertineat, facile, Venerabiles Fratres, intelligitis : illuc scilicet, ut sodalium Franciscalium ordinem Tertium, quem saecula­rem nominant, in Dioecesi quisque vestra tueri et amplificare perseveretis. Profecto ad conservandum alendumque poenitentiae in christiana multitudine spiritum, pluri­mum omnino valitura sunt exempla et gratia Francisci Assisiensis patris, qui cum summa innocentia vitae tantum coniunxit studium castigandi sui, ut Iesu Christi

Next

/
Oldalképek
Tartalom