Püspöki körlevelek 1885 (Szombathely, 1886)
— 46 bus et mundo corde; ideo orat pro virtute continentiae et castitatis. Sed nec est alia virtus, quam pro libertate spiritus et vigore cordis interno, pro intima cum Christo familiaritate conservanda et fovenda, pro gloria Sacerdotii item pro aedificatione populi, uno ore cum Apostolo (1. Timoth. 5, 22.) Sacerdotibus ita praescribant ac commendent Ecclesiae Patres et Doctores, tantaque cum severitate urgeant innumerabiles pene ipsius Ecclesiae canones et sanctiones, quam continentia et castitas. Et profecto oportet etiam Sacerdotio iugum continentiae imponi, ut sic libertate perfruatur, quae unice sollicita esse possit, quomodo placeat Deo. Quanta autem severitate procedi iubeat Concilium Tridentinum contra sacerdotes, qui leges continentiae infringunt, in sequentibus exponitur : „Quam turpe, ac clericorum nomine, qui se divino cultui addixerunt, sit indignum, in impudicitiae sordibus immundoque concubinatu versari, satis res ipsa, communi fidelium omnium offensione, summoque clericalis militiae dedecore, testatur. Ut igitur ad eam, quam decet continentiam ac vitae integritatem ministri Ecclesiae revocentur populusque hinc eos magis discat revereri, quo illos vita honestiores cognoverit : prohibet sancta synodus quibuscunque clericis, ne concubinas aut alias mulieres, de quibus possit haberi suspicio, 111 domo, vel extra, detinere aut cum iis ullam consuetudinem habere audeant, alioquin poenis a sacris canonibus, vel statutis Ecclesiarum impositis puniantur. Quod si a superioribus moniti ab iis se non abstinuerint, tertia parte fructuum, obventionum, ac proventuum beneficiorum suorum quorumcunque, et pensionum ipso facto sint privati, quae fabricae ecslesiae, aut alteri pio loco, arbitrio Episcopi applicetur. Sin vero in delicto eodem cum eadem, vel alia femina perseverantes secundae monitioni adhuc non paruerint ; non tantum fructus omnes ac proventus suorum beneficiorum et pensiones eo ipso amittant, qui praedictis locis applicentur, sed etiam a beneficiorum ipsorum administratione, quoad ordinarius, etiam uti Sedis Apostolicae delegatus, arbitrabitur suspendantur, et si ita suspensi eas nihilominus non expellant, aut cum iis etiam versentur, tunc beneficiis, portionibus ac officiis et pensionibus quibuscunque ecclesiasticis perpetuo priventur, atque inhabiles ac indigni quibuscunque honoribus, dignitatibus, beneficiis ac officiis in posterum reddantur ; donec post manifestam vitae emendationem ab eorum superioribus cum iis ex causa visum fuerit dispensandum. Sed si. postquam eas semel dimiserint, intermissum consortium repetere, aut alias huiusmodi scandalosas mulieres sibi adiungere ausi fuerint, praeter praedictas poenas,excomm unicationis gladio plectautur. Nec quaevis appellatio aut exemptio praedictam exeeutionem impediat aut suspendat.“ (Sess. XXV. De Reformat, cap. XIV.) Ex allatis non solum id patet, quid senserint Patres Concilii de atra, quae per scandalosam vitam sacerdotum ecclesiasticae disciplinae inuritur macula, quasve poenas protervis sacerdotibus irrogandas censuerint; sed et una intelligere est, quam grave responsionis onus maneat Episcopum, qui scandala mutus toleret sinatque ecclesiasticam disciplinam sensim collabescere. Nos magnae huius responsabilitatis conscii Sacerdotes omnes simul, invelut filios charissimos in Domino hortamur atque enixis precibus obtestamur, ut continua oratione, vigili sensuum custodia ac modesta gravitate contra omnia castitatis pericula se muniant et divinae praesentiae propriaeque infirmitatis ac fragilitatis continuo memores inter tot discrimina, quae in ipsis etiam sacri ministerii muniis occur-