Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)
vult existere inter utramque concordiam, cuius beneficio funestae utrique contentiones devitantur. Ad populos quod spectat, est ecclesia saluti cunctorum hominum nata, eosque semper dilexit uti parens. Ea quippe est, quae caritate praeeunte mansuetudinem animis impertiit, humanitatem moribus, aequitatem legibus : atque honestae libertati nuspiam inimica tyrannicum dominatum semper detestari consuevit. Hanc, quae insita in Ecclesia est, bene merendi consuetudinem paucis praeclare expressit sanctus Augustinus : Docet (Ecclesia) reges prospicere populis, omnes populos se subdere regibus : ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omnibus caritas, et nulli debetur iniuria.1 His de caussis opera vestra, Venerabiles Fratres, valde utilis ac plane salutaris futura est, si industriam atque opes omnes, qiae Dei munere in vestra sunt potestate, ad deprecanda societatis humanae vel pericula vel incommoda Nobiscum contuleritis. Curate ac providete, ut quae de imperio deque obediendi officio ab Ecclesia catholica praecipiuntur , ea homines et plane perspecta habeant, et ad vitam agendam diligenter utantur. Vobis auctoribus et magistris, saepe populi moneantur fugere vetitas sectas, a coniurationibus abhorrere, nihil seditiose agere : idemque intelligant, qui Dei caussa parent imperantibus , eorum esse rationale obsequium, generosam obedientiam. Quoniam vero Deus est, qui dat salutem regibus,1 2 3 et concedit populis conquiescere in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta;'' Ipsum necesse est orare atque obsecrare, ut omnium mentes ad honestatem veritatemque flectat, iras compescat, optatam diu pacem tranquillitatemque orbi terrarum restituat. Quo autem spes firmior sit impetrandi, deprecatores defensoresque salutis adhibeamus, Mariam Virginem magnam Dei parentem, auxilium Christianorum, tutelam generis humani: S. Iosephum castissimum sponsum eius, cuius patrocinio plurimum universa Ecclesia confidit : Petrum et Paulum Principes Apostolorum, custodes et vindices nominis christiani. Interea divinorum munerum auspicem Vobis omnibus Venerabiles Fratres, Clero et populo fidei vestrae commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXIX Iunii A. MDCCCLXXXI, Pontificatus Nostri Anno Quarto. — <s — LEO PP. XIII. 1 De morib. Eccl. lib. I, cap. 30. 2 Psal. CXLIII, Ii. 3 Isai. XXXII, 18. SERTALANFFY JÓZSEF EÖHYVHYOMDÍJA SZOMBATHELYEK.