Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)

0 cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.1 2 3 4 5 6 7 Quibus praeceptis rempublicam tuentibus, omnis seditionum vel caussa vel libido tollitur: in tuto futura sunt honos et securitas principum , quies et salus civitatum. Dignitati quoque civium optime consulitur : quibus in obedientia ipsa concessum est decus illud retinere, quod est hominis excellentiae consentaneum. Intelligunt enim, Dei iudicio non esse servum neque liberum : unum esse Dominum omnium, divitem in omnes qui invocant illum2 se autem idcirco subesse et obtemperare principibus , quod imaginem quodammodo referant Dei , cui servire regnare est. Hoc vero semper ,egit Ecclesia , ut Christiana ista civilis potestatis forma non men­tibus solum inhaeresceret, sed etiam publica populorum vita moribuspue exprimeretur. Ouamdiu ad gubernacula reipublicae imperatores ethnici sederunt, qui assurgere ad eam imperii formam, quam adumbravimus, superstitione prohibebantur, instillare illam studuit mentibus populorum qui simul ac Christiana instituta susciperent, ad haec ipsa exigere vitam suam velle debebant. Itaque pastores animarum, exempla Pauli Apostoli renovantes, cura et diligentia summa po­pulis praecipere consueverunt, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire : ! item orare Deum pro cunctis hominibus, sed nominatim pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt: hoc enim acceptum est coram Salvatore nostro Deo.1 Atque ad hanc rem omnino praeclara documenta christiani veteres reliquerunt : qui cum ab imperatoribus ethnicis iniustissime et crudelissime vexarentur , nunquam tamen praetermiserunt gerere se odedienter et submisse plane ut illi crudelitate, isti obsequio certare viderentur. Tanta autem modestia, tam certa parendi voluntas plus erat cognita, quam ut obscurari per calumniam malitiamque inimicorum posset. Ouamob­­rem qui pro christiano nomine essent apud imperatores publice caussam dicturi, ii hoc potis­simum argumento iniquum esse convincebant in Christianos animadvertere legibus , quod in oculis omnium convenienter legibus in exemplum viverent. Marcum Aurelium Antoninum et Lucium Aurelium Commodum filium eius sic Athenagoras confidenter alloquebatur: Sinitis nos, qui nihil mali patramus, irnmo omnium .... piissime iustissimeque cum erga Deum , tum erga imperium vestrum nos gerimus, exagitari, rapi, fugari.'' Pari modo Tertullianus laudi Chri­stianis aperte dabat, quod amici essent Imperio optimi et certissimi ex omnibus : Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto romano imperio.° Neque dubitabat affirmare, in imperii finibus tanto magis numerum minui inimicorum consuevisse, quanto cresceret Christia­norum. Nunc pauciores hostes habetis prae multitudine Christianorum , pene omnium civitatum pene omnes cives christianos habendo.' Praeclarum est quoque de eadem re testimonium in Epistola ad Diognetum, quae confirmat, solitos eo tempore christianos fuisse non solum inservire legibus, sed in omni officio plus etiam ac perfectius sua sponte facere, quam cogerentur facere legibus. Christiani obsequuntur legibus, quae sancita: sunt, et suae vitae genere leges superant. 1 Sjp. vi, 4. 5, 6, 8. 2 Ad Rom. X, 12. 3 Ad Tit. Ill, i. 4 I Timoth. II, 1—3. 5 Legat, pro Christianis. 6 Apolog. n. 35. 7 Apolog. n. 37.

Next

/
Oldalképek
Tartalom