Püspöki körlevelek 1877 (Szombathely, 1878)

Melléklet 1212. III. 0 SZENTSÉGE APOSTOLI LEIRATA. VENERABILI FRATRI EMERICO EPISCOPO SABARIENSI SABARIAM IN HUNGÁRIA. PTTTQ pp T'Y’ ST X LJ jő STSTK XiAiK Venerabilis Frater, Salutem et Apostolieam Benedictionem. Gaudemus, Venerabilis Frater, imminere iam isti Dioecesi laetam diei... saecularis suae erectionis memoriam, eam­­que peculiari religioso cultu celebrari velle a Clero et populo tuo. Eorum itaque pietatem foturi, libenter, te petente concedimus, ut omnes Christi fideles, qui rite confessi et sacra communione refecti, ecclesiam aliquam devote visitaverint, ibique pro Ecclesiae necessitatibus et exaltatione, errorumque extirpatione iuxta mentem Nostram oraverint, se mei indulgentiam plenariam conse­qui valeant a die vicesima Augusti dicata Sancto Stephano Regi, usque ad diem vicesimam sextam eiusdem mensis inclusive; quae indulgentia converti valeat etiam in suffragium ani­marum piaculari igne expiandarum. Interim vero superni favoris auspicem et praecipuae Nostrae benevolentiae pignus tibi, Venerabilis Frater, totique Dioecesi tuae Benedictionem Apostolieam peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 2. Aprilis Anno 1877. Pontificatus Nostri Anno Tricesimoprimo. PIUS mp PP. IX

Next

/
Oldalképek
Tartalom