Püspöki körlevelek 1875 (Szombathely, 1876)

8 Nobtras, quibus ad eius exaltationem, ad Christiani populi sanctificationem et ad Dei gloriam universale maximumque lubilaeum intergo anno 18 7 5. proxime iusequenti duraturum indicimus au nun ciamus et promulgamus; cuius Jubilaei causa et intuitu superius memoratam indulgentiam occasione Vaticani Concilii in forma lubilaei com esi ani. ad beneplacitum Nostrum et huius Apostolicae Sedis suspendentes ac suspensam declarantes caelestem illum thesaurum latiss me recludimus, quem ex Christi Domini eiusque Virginis Matris onmiumque sanctorum meritis passionibus ac virtutibus comparatum, auctor salutis humanae dispensationi Nostrae concredidit. Itaque Dei misericordia et Beatorum Peti i et Pauli Apostoléi uni eius auctoritate confisi, ex Suprema ligandi atque solvendi, quam Nonis Dominus, licet immeritis, contulit potestate, omnibus et singulis Christifidelibus, tum in alma Urbe Nostra degentibus, vel ad eam advenientibus, tum extra Urbem praedictam in quacumque mundi parte existentibus, et in Apostolicae Sedis gratia et obed'entia manentibus, vere poenitentibus et confessis et sacra communione refectis, quorum primi BB. Petri et Pauli nec non S. loannis Lateranensis et S. Mariae Maioris de Urbe Basilicas semel saltem in die per quindecim continuo» aut interpolatos dies sive naturales sive etiam ecclesiasticos, nimirum a primis vesperis unius diei usque ad integrum ipsius subsequent diei vespertinum crepusculum computandos, alteri autem Ecclesiam ipsam Catbedralem seu maiorem, alisque tres eiusdem Civitatis aut loci sive in illius suburbiis existentes ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis aliisve de ipsorum mandato, postquam ad illorum notitiam hae Nostrae litterae pervenerint, designandas, semel pariter in die per quindecim continuos aut interpolatos dies, ut supra, devote visitaverint, ib que pro Catholicae Ecclesiae et huius Apostolijáé Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum, onmiumque errantium conversione, pro totius Populi Christiani pace et unitate ac iuxta mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint, ut plenissimam anni lubilaei omnium peccatorum suorum indulgentiam, remissionem et veniam annuo temporis spatio superius memorato semel consequantur, misericorditer in Domino concedimus et impertimus, annuentes, etiam ut haec indulgentia animabus quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverint , per modum suffragii applicari possit ac valeat. Navigantes vero et iter agentes, ut, ubi ad sua domicilia seu alio ad certam stationem se receperint, suprascriptis peractis et visitata totidem vicibus Ecclesia Cathedrali vel maiori, aut Parochiali loci eorum domicilii seu stationis huiusmodi, eamdem indulgentiam consequi possint et valeant. Nec non praedictis locorum Ordinariis ut cum Monialibus oblatis aliisque puellis aut mulieribus sive in Monasteriorum clausura, sive in aliis religiosis aut piis domibus et communitatibus vitam ducentibus, Anachoretis quoque et Eremitis, ac aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis personis saecularibus, vel regularibus in carcere, aut captivitate existentibus, vel aliqua corporis infirmitate, seu alio quocumque impedimento detentis, quominus supra expressas visitationesexequi possint, super praescriptis huius modi visitationibus tantummodo; cum pueris autem, qui nondum ad primam Communionem admissi sint, etiam super Communione huiusmodi dispensare, ac illis omnibus, et singulis sive per se ipsos, sive per eorum, earumque regulares Praelatos aut superiores, vel per prudentes Confessarios alia pietatis, charitatis aut religionis opera in locum visitationum huiusmodi seu respective in locum sacramentalis Communionis praedictae ab ipsis ad implenda praescribere; atque etiam Capitulis et Congregationibus tam saecularium, quam regularium, sodalitatibus confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque Ecclesias huiusmodi processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere possint ac valeant, earumdem tenore praesentium concedimus pariter et indulgemus. Insuper iisdem Monialibus, earumque novitiis, ut sibi ad hunc e ffectumCon fess arium quemcunque ad excipiendas Monialiunx confessiones ab actuali Ordinario loci, in quo earum monasteria sunt consto uta, approbatum; caeteris autem omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus tam laicis quam ecclesiasticis saecularibus, et cuiusvis ordinis, congregationis, et instituti etiam specialiter nominandi regularibus licentiam concedimus et facultatem, ut sibi ad eumdem effectum eligere possint quemcunque Presbyterum Confessariuin tam saecularem, quam cuiusvis etiam diversi ordinis, et instituti regularem ab actuaiibus pariter Ordinariis, in quorum civitatibus, dioecesibus, et territoriis confessiones huiusmodi excipiendae erunt, ad personarum saecularium confessiones audiendas approbatum, qui intra dictum anni spatium illas, et illos, qui scilicet praesens lubilaeum consequi sincere et serio statuerint, atque ex hoc animo ipsum lucrandi, et reliqua opera ad id lucrandum necessaria adimplendi ad confessionem apud ipsos peragendam accedant, hac vice, et in foro conscientiae dumtaxat ab excommunicationis, suspensionis, et aliis Ecclesiasticis sententiis, et censuris a iure vel ab homine quavis de causa latis seu inflictis, etiam Ordinariis locorum et Nobis seu Sedi Apostolicae, etiam in casibus cuicumque, ac Summo Pontifici, et Sedi Apostolicae speciali licet forma reservatis, et qui alias in concessione quamtumvis ampla non inte digerentur concessi, nec non ab omnibus peccatis, et excessibus quantumcumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom