Püspöki körlevelek 1871 (Szombathely, 1872)

Kell Szombat helyen, Kisasszony hava 30-an 1871. 1663 IX. k. I. U Szentsége IX. Pius Pápa által szent József tiszteletének előmozdítása czéljából kibocsátott következő körlevelet: PIUS PP. IX. AD PERPETUA« HU IKUll!I \ 1. Inclytum Patriarcham Beatum losephum, quem Deus Omnipotens prae omnibus Sanctis suis purissimum verumque sponsum esse voluit in terris immaculatae Virginis Mariae, ac putativum unigeniti Filii sui patrem, quemque ad tam sublimia munera fide­lissime implenda gratiis prorsus singularibus auxit et abunde cumulavit, merito Catholica Ecclesia gloria et honore in coelis coronatum amplissimo prosequitur cultu atque intimo veneratur pietatis affectu. Quamobrem Romani Pontifices Praedecessores Nostri,ut augerent in dies, ac ardentius excitarent in Christifidelium cordibus devotionem et reverentiam erga sanctum Patriarcham, eosque cohortarentur ad Illius apud Deum intercessionem summa cum fiducia implorandam, haud omiserunt quoties opportuna esset occasio novas semper ac maiores publici cultus significationes eidem decernere. Inter eos memoria repetere sufficiat Praedecessores Nostros felicis recordationis Xistum 1V. qui festum S. Iosephi inseri voluit in Breviario et Missali Romano, Gregorium XV. qui decreto diei VIIl. Maii An. MDCXXI. festum ipsum sub duplici praecepto in universo orbe recoli mandavit; Clementem X. qui die VI. Decembris An. MDCLXX. eidem festo ritum duplicis secundae classis concessit ; Clementem XI. qui decreto diei IV. Februarii An. MDCCXIV. festum praedictum Missa ac Officio integre propriis condecoravit; ac tandem Benedictum XIII. qui nomen Sancti Patriarchae decreto edito die XIX. Decembris An. MDCCXXVI. Sanctorum litaniis addi iussit. Ac nos ipsi, postquam investigabili Dei judicio ad supremam Petri Cathedram evecti fuimus,moti tum illustrium Praedecessorum Nostrorum exemplis, tum singulari devotione, qua usque ab adolescentia erga eumdem Sanctum Patriarcham affecti fuimus decreto diei X. Septembris An. MDCCCXLVII. magno animi Nostri gaudio ad universam Ecclesiam sub ritu duplicis secundae classis extendimus festum Patrocinii eius, quod iam pluribus in locis speciali huis Sanctae Sedis induito celebrabatur. Verum postremis hisce temporibus, in quibus immane ac teterrimum bellum contra Christi Ecclesiam fuit indictum fidelium devotio erga Sanctum losephum adeo increvit et progressa est, ut omni ex parte ad nos innumerae ac fervidissimae pervenerint postulationes, quae nuper dum Sacrum Oecumeni­­cum Concilium Vaticanum haberetur, ab omni fidelium coetu et quod maxime interest a plurimis ex Venerabilibus Fratribus Nostris S R. Ecclesiae Cardinalibus et Episcopis re­novatae fuere, quibus flagitabant, ut luctuosis hisce temporibus ad mala omnia propulsanda, quae Nos undique conturbant, ,efficacius Dei miserationem per merita et intercessionem Sancti Iosephi exoraremus Illum Catholicae Ecclesiae Patronum declarantes. Nos itaque hisce postulationibus moti Divino lumine invocato tot ac tam piis votis annuendum censui­­mus, ac peculiari Decreto Nostrae Sacrorum rituum Congregationis quod inter Missarum solemnia in Nostris Patriarchalibus Basilicis Lateranensi, Vaticana ac Liberiana die VIII. De­cembris elapsi Anni MDCCCLXX. immaculatae Conceptioni Ipsius Sponsae sacro publi­cari iussimus, eumdem Beatum Patriarcham losephum Ecclesiae Catholicae Patronum so­­lemniter declaravimus, Illiusque festum die decimanona Martii occurrens, deinceps sub ritu duplici primae classis, attamen sine octava ratione quadragesimae, in Orbe universo ce­lebrari mandavimus. Et quoniam aequum reputamus, post Nostram declarationem Sancti Patriarchae in Catholicae Ecclesiae Patronum, Ipsi in publico ecclesiastico cultu omnes et singulas honoris praerogativas tribuendas esse, quae iuxta generales Breviarii et Missalis Romani rubricas Sanctis Patronis praecipuis competunt, ideo Nos ex consultu Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum renovantes, confirmantes, atque etiam ampliantes praesentibus Nostris Litteris praefatam dispositionem illius Decreti, mandamus insuper, ac injungimus, quae sequuntur. Volumus scilicet, quod tam in festo Natali Sancti Iosephi, quam in alio Ipsius Patrocinii, etiamsi occurrant extra Dominicam diem addatur semper in Missa Symbolum seu “ Credo Volumus insuper quod in oratione u A cunctis „ quandoeumque recitanda erit, adjiciatur semper post invo­cationem Beatae Mariae Virginis, et ante quoscumque alios sanctos Patronos, exceptis An­gelis, et Sancto Ioanne Baptista, commemoratio S. Iosephi per haec verba „ cum Beato Ioseph „. Volumus denique ut hoc ipso ordine servato inter Suffragia Sanctorum, quando­­cumque illa a rubricis praescribuntur, apponatur sequens commemoratio in honorem ejus­dem Sancti Iosephi. (Ad Vesperas Antiphona) “ Ecce fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam- V. Gloria et divitiae in domo ejus-R. Et justitia eius manet in saeculum saeculi. (Ad Laudes Antiphona): Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph. V. Os justi meditabitur sapientiam. R. Et lingua eius loquetur judicium „ (Oratio) Deus, qui ineffabili providentia Beatum Ioseph Sanctissimae Genitricis tuae sponsum eligere dignatus es, praesta quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in coelis „. Haec vo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom