Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)
\ II. Rescriptum S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis Praepositae quoad Examina Synodnlia ad rne direclum pro debitae notitiae statu in sequentibus publico : Beatissime Pater! FRANCISCUS SZENCZY Episcopus Sabarierjsis exponit humillime Sanctitati Vestrae, quod in sua dioecesi sequens viget circa examina synoduba praxis: „Nemo Sacerdotum adipiscendi, adeundi et tenendi cum effectu investiturae canonicae beneficii Curati, sive collatio ejus libera sit , sive erga praesentam concernentis patroni fiat, capax censetur; nisi in examine concursuali sufficientis doctrinae , dexteritatis et in sacratioribus scientiis profectus sui specimina dederit , ac approbari mereatur. Ad examen synodale admittuntur ii, qui beneficio omni sub respectu se dignos reddiderunt, et in cura animarum vel alio officio ecclesiastico triennium jam exegerunt. Exempti a subeundo examine concursuali sunt: SS. Theologiae ductores ex loto. Juris canonici doctores intuitu juris canonici et decretorum Concilii Tridentini; Lieentiati vero et Baccalaurei relate ad disciplinas, e quibus approbationem retulerunt. His accedunt actuales Theologiae Professores, qui ex toto dispensati habentur, si munus professoris jam tribus annis eminenter obiverunt. Ordinariatus habet jus — sed tantum auditis examinatoribus synodalibus — ab obligatione examinis synodalis subeundi tales quoque viros dispensandi, qui eruditionem suam theologicam qua auctores, aut per administratum sex annis aliquod eminens munus ecclesiasticum, sufficienter comprobarunt. Examen synodale, quod quis bono cum calculo subiit; in regula sex annis valet, quibus elapsis, idem examen tam curati, qui ad aliud beneficium transferri, quam candidati, qui nunc primum beneficio admoveri intendunt, repetere tenentur. A repetendo tamen hoc examine potest Ordinariatus — auditis examinatoribus synodalibus — dispensare tales presbyteros, qui illud prima vice cum cal culo Eminentis subiverunt, aut ab illo tempore eruditionem non vulgarem et singularem animarum curandarum dexteritatem manifestarunt. Arcentur vero: qui ex respectu morum, quos praesetulerunt, beneficio indigni reputantur. Examen synodale bis per annum, mensibus videlicet Majo et Septembri instituitur; quare eos, qui illud termino praefixo subire parant, oportet hanc suam intentionem decem diebus ante eundem terminum Officio dioecesano insinuare. Examinatores synodales in tres sectiones subdivisi sunt. Harum una ex jure canonico et decretis Concilii Tridentini ' • altera e theologia morali et pastorali, tertia ex dogmatica et exegesi respeclivos pertentat. Examen aliud est orale, aliud scripturisticum. Examen orale praemittitur, cujus objecta superius nunc recensebantur, instituiturque lingua latina. Examen scripturisticum lingua vernacula instituitur ita quidem, ut liceat iis, qui plures linguas callent, totidem linguis pro sui commendatione uti, quot quilibet callet, et in Dioecesi vigent, partem assignati thematis hac, partem alia atque alia concinnando. Pro exarando elaborato scripto decem horarum spatium conceditur. Assignatur autem elaborandus sermo sacer vel catechesis, institutio privata, instructio sponsorum, parvulorum, adhortationes infirmornm etc. Qui in examine eminentis vel primae classis calculum ex omnibus superius memoratis objectis retulerit, pro consequendo bonofteio et canonica institutione, si secus nihil obstet, idoneus reputatur. Ex uno objecto secundam referens classem, hanc obtento praevio indultu, in proximo examine emendare potest, ast qui ex duobus objectis in secundam classem recidit, totum examen repetendum habet.“ Ex humillime expositis liquet, concursum non in singulis vacandae casibus indici, id enim in sua Dioecesi tam late patenti absque summo competentium incommodo fieri nequiret; sed bis per annum, mensibus videlicet Majo et Septembri institui; nec omnibus candidalis easdem poni quaestiones, eosdemque assignari casus, quod oralis examinis ratio secum fert; concursui praevio subjici et illos, qui beneficium patronatus laioi curatum consequi desiderant; tandem ad concursum nonnisi illos admitti, qui de caetero beneficio omni sub respectu se idoneos reddiderunt, et in cura animarum vel alio officio ecclesiastico triennium jam exegerunt. Cum praxis haec, testante plurium annorum experientia , ad scientiarum sacrarum studium in Clero promovendum multum conferat, insuper adjunctis Dioecesis, in qua de ordine annue passim octo, et quod excedit, beneficia curata vacare solent, optime respondeat: sustinet Sanctitati Vestrae demississime supplicare, quatenus eandem rali habere, atque benignissime decernere dignemini, ut non obstantibus Decreto SS. Concilii Tridentini sess. 24. Cap. 18. de Reformatione, aliisque constitutionibus Apostolicis adspiranles ad Beneficia curata secundum praxim vigentem per decennium examinari, iique, qui dispensati esse, aut per Ordinarium dispensari posse, supra recensentur, ab officio synodalis Examinis subeundi dispensati sint, respective dispensari possint. Et Deus etc. Ex Audientia SSmi, Die ii). Januarii 1850. SSmus Dominus Noster Pius divina providentia PP. IX. referente me infrascripto Subsecretario S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae attentis circumstantiis animum suum moventibus Episcopo Sabariensi Oratori ad decennium hinc proximum tantum benigne con-1 ?