Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)
Datum Sabariae die 9-a Februarii 1859. Nro. 341. E. II. I. In Instructione super administrandis Bonis Ecclesiasticis die 31. Januarii a c. data iterato fit mentio Inventarii Parochialis. Ut tale Inventarium Parochiarum Rectores cum Administrations Adjunctis statim cum aditu muneris, i. e. prima Aprilis a c. rite conficere queant; Indicem objectorum in Inventario consignandorum in sequentibus eo addito communico : ut in Inventario Ecclesiae et Beneficii conficiendo nunc quidem omnia in illud referenda objecta, sicut sunt, quoad numerum, statum, aliasque qualitates conscribantur. Si tamen ex documento aliquo authentico , uti est Visitatio Canonica , vel aliunde constaret objecta quaedam aut periisse, aut deteriorata fuisse , id jam nunc quoad deperdita in fine Inventarii, quoad deteriorata in ipsa rubrica, ubi objectum deterioratum inscribitur, adnotetur, ac exponatur: cui defectus vel delerioralio imputanda, quis proin ad defectum supplendum, aut deteriorationem resarciendam obstringendus sit. — Inventarium Ecclesiarum Filialium pariter conficiendum esse, suapte inlelligitur. Inventarium in 3 exemplaribus conficiendum est, ex quibus unum in Cassa Ecclesiae, alterum in archivo Vice-Archidiaconali reponendum, tertium vero usque finem Aprilis a. c. mihi exhibendum erit. Inventarium Ecclesiae et Parochiae N. Dioecesis Sabariensis die N. Mensis N. Anni N. confectum. 1. Ecclesiae Inventarium. A. Ecclesia. a) Ecclesia quando est aedificata, restaurata, in quo est statu? b) Arae, quot, cujus tituli, sunt ne portatili instructae et condigne adjuslatae. c) Chorus qualis et organum quale. d) Chathedra, et coopertorium quale. e) Baptisterium, ejus materia, forma et status. f) Sacristia, et mobilia in ea constituta. g) Sedes Confessionales 1 h) Sedilia j quot et in quo statu. i) Flexoria ) * k) Turris qualis? Campanae quot, an et cujus honoribus benedictae, quot librarum? quoad singulas specialiter exponatur. l) Campanulae ad altaria, sacristiam, pro itinere ad infirmos , quot sunt ? m) Si in ecclesia fuerit capella, ejus origo, status, aliaque momenta exponantur. n) Idem dicendum de oratoriis. n) Casulae, Dalmaticae, Pluvialia, Stolae, Manipula, Pulvinaria, Baldachinum,. Vexilla, Panni ad altare et stallum, Tapetes, Vestes Ministrantium, Coopertoria altarium: quot, cujus materiae, coloris, ct in quo statu sunt? o) Pilei quadrati, humeralia, strophiola, rocheta, superpeilieea: quot, in quo statu. p) Crucifixi. Insuper Imagines et statuae quot et quarum personarum? sunt forsan quaedam auro vel argento obductae, aut eis appensa pretiosa et quae in specie ? q) Missalia, Ritualia, Libri Evangeliorum: quot, in quo statu? r) Nolula , Castrum doloris, Praesepe , et Sepulchrum Christi, Credentia: an adsint, in quo statu? s) Scrinia: quot, in quo statu. t) Instrumenta musicaiia. u) Quaevis supellex Ecclesiastica. C. Coemeterium. De hoc exponatur: cujus sit magnitudinis, cincturae , et an adsit imago Crucifixi. D. Proventus Ecclesiae. B) Supellex ecclesiastica. a) Oslensoria \ b) Ciboria 1 c) Calices I d) Pyxides f e) Pacificalia i f) Candelabra I g) Thuribula cum naviculis \ex qua materia, quot, h) Lampades / in quo statu ? i) Lustra l k) Patena occasione baptismi I adhibenda | l) Aspersoria J m) Urceoli 1 Recenseantur singuli debitores, summa Capitalis, et an debita securitate munita sit summa Capitalis? c) Fundi Ecclesiae. Ubi siti, quot jugerum, per quos cultivantur, in fine recenseatur, quid universim inferant? d) Stabiles census, quos Ecclesia percipit. (Hic non estintelligendum interusurium capitalium annuum.) I Nunc exponatur quid passim obvenerit? in posterum, quid et quantum respective anno. / r