Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)

Datum Sabariae die 24-a Octobris 1859. Nro. 2286. E. XIlT • Sanctissimas Dominus noster Pius Papa IX. in Consistorio secreto die 26. Septembris a. c. habuit Allocutionem tenoris sequentis: Venerabiles Fratres! Maximo animi Nostri dolore in Allocutione ad Vos die vicesimo proximi mensis fumi habita Venerabiles Fratres, lamentati sumus ea omnia, quae ab huius Apostolicae Sedjs hostibus tum Bononiae, tum Ravennae, tum alibi contra civilem legitimumque Nostrum, et eiusdem Sedis princi­patum patrata sunt. Insuper eadem Allocutione illos omnes in ecclesiasticas censuras et poenas a sacris Canonibus inflictas incidisse declaravimus, et omnes eorum actus nullos et irritos esse de­crevimus. Ea porro spe sustentabamur fore, ut rebelles isti filii Nostris hisce vocibus excitati ac per­moti ad officium redire vellent, cum omnes praesertim noscant quanta mansuetudine ac lenitate, vel ab ipso Supremi Nostri Pontificatus initio semper usi simus, et quanta alacritate sludioque inter gravissimas temporum difficultates nunquam intermiserimus curas omnes cogitalionesque ad temporariam quoque Nostrorum populorum utilitatem tranquillitatem que promovendam convertere. Sed Nostra haec spes prorsus evanuit. Etenim ipsi externis potissimum consiliis, instigationibus, et omnibus cuiusque generis auxiliis freti, atque iccirco audentiores facti nihil inausum, nihilque intentatum reliquerunt, ut omnes Aemiliae provincias Pontificiae Nostrae ditioni subiecias pertur­barent, easque a civili Nostro, et huius Sanctae Sedis principatu distraherent. Hinc in iisdem pro­vinciis, rebellionis ac defectionis erecto vexillo, et Pontificio sublato Gubernio, primum Subalpini Regni Dictatores constituti fuerunt, qui postea Commissarii extraordinarii dicti, ac deinde Guber­natores generales appellati, quique Supremi Nostri Principatus iura sibi temere arrogantes a publicis obeundis muneribus illos amoverunt, quos ob spectatam erga legitimum Principem fidem cum pravis eorum consiliis minime consentire suspicabantur. Non dubitarunt autem huiusmodi homines in ecclesiasticam quoque invadere potestatem, cum novas de Nosocomiis, Orphanotrophiis, aliisque Piis Legatis, Locis et Institutis leges ediderint. Neque timuerunt aliquos ecclesiasticos viros vexare, eosque vel expellere, vel etiam in carcerem coniicere. Apertissimo vero in hanc Apostolicam Sedem odio perciti minime reformidarunt die sexta huius mensis conventum Bononiae agere ab ipsis nationalem Aemiliae populorum appellatum, atque in illo promulgare decretum falsis criminationibus et praetextis refertum, quo populorum unanimitatem mendaciter asserentes, contra Romanae Ecclesiae iura declararunt, se nolle amplius Pontificio civili Gubernio subesse. Atque insequenti die declararunt item, veluti in more nunc est, se velle Sardiniae Regis ditioni et imperio adhaerere. Hos inter lamentabiles ausus non desinunt huius fachonis moderatores omnem eorum artem in corrumpendis populorum moribus impendere per libros praesertim atque ephemerides tum Bo­noniae, tum alibi editas, quibus fovetur quidlibet audendi licentia et Christi hic in terris Vicarius iniuriis laceratur, ac religionis pietatisque exercitationes ludibrio habentur, precesque ad Immacula­tam Sanctissimamque Dei Genitricem \ rgicem M&.ian: cciendam, eiusque potentissimum patrocini­um implorandum adhibitae irridentur. In scenic s vero spectaculis publica morum honestas, pudor virtusque offenditur, et personae Deo sacrae communi omnium contemptioni et irrisioni ex­ponuntur. Haec autem ab iliis aguntur, qui se catholicos esse, et supremam Romani Pontificis spiritualem potestatem auctoritatem que coiere, ac venerari affirmant. Omnes profecto vident, quam fallax sit huiusmodi declaratio: ipsi namque taiia agentes cum illis omnibus conspirant, qui teterrimum ad­versus Romanum Pontificem et catholicam Ecclesiam bellum gerunt, quique omnia conantur, ut, si fieri unquam posset, divina nostra religio, eiusque salutaris doctrina ex omnium animis evellatur et extirpeiur. Quamobrem Vos praesertim, Venerabiles Fratres, qui Nostrorum laborum et molestiarum estis participes, vel facile intelligitis quo in moerore versemur, et quo una cum Vobis bonisque omnibus luctu et indignalione afficiamur. In tanta autem acerbitate hoc solatio utimur, quod Aemiliae provinciarum populi ex parte longe maxima dolenies huiusmodi molitiones, atque ab illis summopere abhorrentes suam erga legi­timum Principem fidem servent, ac civili Nostrae, et huius Sanctae Sedis dominationi constanter adhaereant; ei quod universus earumdem provinciarum Clerus summis certe laudibus dignus nihil antiquius habuit, quam in hoc rerum mohi et perturbatione sui Officii partes sedulo explere ac luculenter ostendere qua singulari fide et observantia Nos et hanc Apostolicam Sedem prosequa­tur, asperrima quaeque contemnens ac despiciens pericula. lam vero cum Nos gravissimi officii Nostri ratione, soleinnique iuramento adstricti debeamus sanctissimae nostrae Religionis causam impavide propugnare, et iura possessionesque Romanae Ec­clesiae ab omni violatione fortiter tueri, civilemque Nostrum, et huius Apostolicae Sedis principa­tum constanter defendere, illumque Nostris Successoribus, veluti Beati Petri patrimonium, integrum transmittere, haud possumus, quin iterum Apostolicam Nostram attollamus vocem, ut universus praesertim catholicus orbis, atque in primis omnes Venerabiles Fratres Sacrorum Antistites, a quibus inter maximas angustias tot eximia et illustria immobilis eorum erga Nos et hanc Sanctam Sedem, ac Beati Petri patrimonium fidei, amoris studiique testimonia cum summa animi Nostri consola­tione accepimus, cognoscant, quam vehementer a Nobis improbentur, quae eiusmodi homines in

Next

/
Oldalképek
Tartalom