Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)
Datum Sabariae die 2-a Maji 1859. M 1266^ fi. IV. Ex clementissima Augustissimi Imperatoris et Regis Apostoliéi Proclamatione ad subditum Sibi populum die 28-a Aprilis a. c. data constat Sacratissimam Suam C. R. Majestatem Apostolicam ad defendenda collati Sibi a Deo imperii jura, atque integritatem ejus conservandam — non obstante summo pacis studio — coactam fuisse gravissimum belli, quod evitari non poterat, inchoandi mandatum ad fidelem suum ac fortissimum Exercitum dimittere. Quoniam Sancta Mater Ecclesia Dominum Deum jugiter exorare soleat: ut nos a bello liberare, item Regibus ac Principibus Christianis pacem et veram concordiam donare dignetur; ideo inter praesentia rerum adjuncta DD. Vestris committo: ut his perceptis durante bello diebus Domini et festis cum fine Sacri parochialis coram exposito in Ciborio Venerabili Sacramento Lytanias omnium Sanctorum, diebus ferialibus vero coram eodem Sanctissimo tria Pater et Ave pro felici belli exitu item pro pace et concordia Regum ac Principum Christianorum persolvant, et omni die ex missa pro tempore belli praescripta Collectam assumant. Revelemus humili et contrito corde Domino viam nostram, et speremus in Eo, et Ipse faciet. Quod humana consilia non valent, divina virtus efficiet. Quo ex obtutu DD. Vestrae concreditum sibi Gregem fidelem potenter hortabuntur: quatenus Praepositorum Ordinationibus semet conformare, ab omnibus vero falsis passim rumoribus credendis — tanto magis spargendis — prudenter abstinere noverint, atque curam suam omnipotenti Deo ac Superioribus committant. Franciscus Episcopus m. p. v 1 i