Püspöki körlevelek 1855 (Szombathely, 1856)

I c Ad omnes V.-Archuliaconos, Parochos et parochiarum Administratores. Animadvertentes qtiod quidam animarum Curatores in recursibus pro dispensatione ab impedimentis matrimonialibus Nobis vel Consistorio Nostro exhibitis omnia necessaria adjuncta exponere, debitas formalitates observare omiserint, aut circa taxas pro expeditione dispensationum solvi solitas officio Nostro molestias causaverint, in nexu ordinum per Instructionem Nostram pastoralem Parte II. Cap. XIV praescriptorum sequentia ordinare decrevimus: 1. In recursibus, Nobis vel Consistorio Nostro exihibendis praeter nomina et cognomina sponsorum adhuc locus orignis, domicilii, parochia et conditio civilis eorum semper exponantur. 2. Si sponsus extraneus jure civitatis donatus, aut alio politico impedimento liberatus sit, vel militiae vagae aut stabili adscriptus, facultate matrimonii ineundi provisus sit, testimonia desuper in originali semper exhibenda venient; si vero testimonia ejusmodi a concernentibus rehabcri vellent, authentica copia eorum quoque submittatur, exceptis litteris dimissorialibus militum gregariorum ablicentia­­torum, quas in originali solum cum comitiva parochi concernentis, cui tamen nomen sponsae inseratur, exhibere sufficiet o. Preces pro liberandis sponsis ab impedimentis in ordine ad contrahendum matrimonium vigore facultatis ordinariae el quinquennalium Nobis Auctoritate Apostolica ad beneplacitum dele­gatarum inposterum quoque spectatis causis in recursibus exponendis et a Nobis ponderandis exau­dientur, cl dispensationes a Irinis promulgationibus, sacrato tempore, et impedimento publico con­­sanguineitatis, affinitatis o. et 4. gradus, cognationis item spiritualis concedentur; quod eo addito significatur, ut instar laxae pro expeditione dispensationis a trinis promulgationibus ö, a duabus 4. ab una, 5 11 G. iVl. ab impedimento publico 'consanguineitatis, affinitatis 5 et 4 gradus et cognationis spiritualis (5 (1. G. M solvendi erunt; ut autem praeceptum Ecclesiae circa observationem sacrati temporis juxta mentein ejus observetur, et ne per celebrationem copiosam matrimoniorum vilipendalur, ordi­namus, ul in futurum pro expeditione dispensationis a sacrato tempore quoque taxa 5 ff. G. M. depen­datur; sponsi ab -omnibus his impedimentis liberari cupientes, omnium dispensationum taxas persolvere debebunt. 4. Pauperibus, qui vere pauperes sunt, quorum matrimonium popter argumenta omnino gravia accelerari oportebit et quibus Parochus ipse laxam stolarem e misericordia condonare censebit, ab impedimentis praealtactis gratis dispensatio concedetur, dummodo in recursu causae accelerantes, item paupertas significetur, et preces pro expeditione gratuita exponantur. ii. Recursus exarentur in folio phylerae magnitudinem pro documentis cum stigmate usitari solitae adaequantis, nun autem in quarto, aut octavo, pro epistolis privatis tantum aecomodo. 6. E locis ubi postae officium existit, recursus pro dispensationibus taxa inclusa gravati mediante posta expediri poterunt, superfluum enim censemus partes matrimonium ineuntes onerare expensis, quae portitoribus ejusmodi litterarum solvi debent, quum medio postae ex offo graluita ex­peditio earum effecluari poterit; ne autem ejusmodi litterae una cum inclusa taxa e neglectu forma­­litatis praescriptae pereant, animarum pastores attentos reddere volumus, ut litterae, quibus pecuniae taxales recondentur, ea modalitate obsigillenlur, sicuti epistolae privatae pecuniis gravatae; exterius autem in superiore parte apposito numero protoeolli officii porachialis adseribatur: Ab officio pa­­rochiali N. Ad S. ad Ven. Consistorium Sabariense, ex offo. Sabariae; specificatis notis bancalibus litteris inclusis exponatur sumina integra obsigillata e. gr. 5 fr. 1 fi. sch. b. = 5 fl. Paretur deiin a quolibet parocho libellus, cui dies et locus expeditionis, titulus epistolae, sumina pecuniae et a quo expeditur, inferatur, cui officialis poslae se subscribendo attestabitur epistolam officiosam revera recepisse; quibus observatis parochus sibi jus acquiret, si responsum sperati) tempore non advenerit, litteras tales postae traditas reclamandi. 7. Mixtum matrimonium contrahentes copulare strictissime vetamus eousque, donec inviatio a Nobis vel Consistorio Nostro expetita, respective curato data fuerit, ne ergo hoc in casu alicui defectui ansa praebeatur mixta matrimonia ante faciendas promulgationes insinuanda erunt. Datum e Consistorio Sabariae Anno Domini 1856 die 4-a Januarii celebrato. sciis Episcopus m. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom