Püspöki körlevelek 1854 (Szombathely, 1855)

Sabariae die 10-a Aprilis 1854. Nro. 650. I. SS. Pater Pius IX. Summus Pontifex pietatem, studiumque erga Immaculatam Dei Genitricem Mariam promoturus rescripto ddto 11-mae Septembris a. 1853 propria sua manu exarato Societatem Immaculatae Conceptionis B. Mariae V., cui „Aurea Corona“ nomen, instituit, eam S. Indulgen­tiis ditavit, seque ejusdem Societatis Patronum declaravit, eidem Cardinalem in Urbe Vicarium Praesidem praeficiendo. Aurea haec Corona constat ex celebratione Sacrorum, quae singulis mensibus ab uno et triginta Sacerdotibus praefinito die in Deiparae honorem erunt peragenda. Hi Sacerdotes divinam hostiam augustae Trinitati offerent tn conjuntione omnium beatorum Coelitum , qui cum Christo regnant in Coelo, et electorum, qui adhuc versantur in terra, et SS-mae Trinitati gratias ex animo agent ejusdem etiam Virginis nomine pro maximis, innumeris ac singularibus donis, qui­bus ipsa Virgo mirifice fuit cumulata, ac praesertim privilegio Immaculati ejus Conceptus. Ipsam vero gratiae et misericordiae Matrem enixis, fervidisque precibus exorabunt pro praesentibus Ecclesiae Catholicae indigentiis, pro peccatorum conversione, atque praesente generatione, ut ad exemplum Deiparae almam Castitatis virtutem , qua Ecclesiae filii, filiaeque inprimis olim cla­ruere , sectentur, juxta mentem Summi Romani Pontificis. Quum aliquis Sacerdos nequiverit Sacrum ea die agere, quam sibi elegerit, Sacrum idem vel alia die obire, vel illud alteri Sa­cerdoti celebrandum committere poterit. Firmiter sperans fore, ut inter praesentes Ecclesiae Catholicae indigentias Ven. Dioecesis meae Clerus pro egregia sua religione, et Zelo definita cujusvis mensis die unum Sacrum in Immaculatae Deiparae Virginis honorem celebret, plures Coronas Aureas construxi, easque, ubi Ejusdem Cleri mei propensionem expertus fuero, ad S. Sedem Apostolicam promovebo. Quo circa opus erit; ut, qui ab ingressu in istam Societatem quacunque demum ratione semet cohibitum sentit, idem usque 15-am Maji a. c. declaret, qui vero huic meae provocatio­­-/ ni promptas praebuerit aures, in adnexo sub •/. videat, annotetque diem, qua Sacrum — ut supra — celebrabit. Commendo hac ipsa occasione Dominationi Vestrae, ut gregem sibi commissum excitet ad S. Synaxim peragendam ob commemoratas causas. Indulgentiae, quas SS. Pater benigne est largitus, sunt : Cuique Sacerdoti in hanc piam Societatem cooptato concessit plenariam Indulgentiam semel in mense lucrandam, et altare per­sonale privilegio donatum semel in hebdomada ad libitum, S. Virginibus, quae in Claustro degunt, concessit Indulgentiam tercentum dierum quoties S. Synaxim agent, et pias ad Deum preces effuderint pro enunciatis causis ex mente ejusdem Summi Pontificis. Item laicis utriusque sexus fidelibus concessit Indulgentiam pariter tercentum dierum, quoties sacramentali absolu­tione expiati, et Sacra Communione refecti oraverint ut supra. Quatuor autem praecipuis festi­vis diebus B. M. Virgini sacris, nempe diebus Immaculatae Conceptionis, Nativitatis, Annuncia­­tionis, et Assumptionis ejusdem Virginis concedit omnibus utriusque sexus fidelibus, praeter sodales, plenariam Indulgentiam ea tamen lege, ut Sacramentali Confessione peracta et Eucha­ristiae Sacramento suscepto, preces ob supra expositas causas Deo exhibeant juxta mentem Sum­mi Romani Pontificis, et visitent Ecclesiam parochialem festis illis diebus vel infra earum fe­stivitatum Octavas. Denique concessit, ut omnes commemoratae indulgentiae per modum suf­fragii applicari possint animabus purgatorii. Parochi vero pro eorum pietate populum sibi com missum in explicando praesertim Evangelio opportune moneant antequam praedictae festivita­tes recurrant, ut annunciatas Indulgentias lucrari queat. » SSmam Suam C. R. Apóst. Majestatem virtute a. a. Resolutionis ddto 45-ae Febr. a. c. clementis­sime indulsisse, ut pro Hospitali per P. P. Franciscanos Constantinopoli erigendo piae collectae insituantur; Dominationi Vestrae eo addito notum redditur: ut instituendae piae collationis re­sultatum, quamcunque exiguum fuerit, per Vice-Archi-Diaconum Districtus usque 45-am Maji a. c. ad me promoveat. 4 Frandscni Eppus

Next

/
Oldalképek
Tartalom