Staud Géza: Bayer József tudományos munkássága (Színháztörténeti könyvtár - Új sorozat 9., 1979)
Függelék
Analekta 4370/4 1519» Numerus Prothocolli Co/mi/t/a/tus Pesthlensis. [Copia »J Excellentissimi, Illustrissimi, Be/vere/ndissimi, Spectabiles, ac Magnifie!, Perillustres item, ac Generosi Domini Fratres et Amici et Vicini Nobis Colendissimi! Societas Theatralis Hungarica, Coram nobis questa: qualiter Zelo Nationalem Lingvam, ac gestum poliendi incensa, omnia pro viribus egerit: quo in Patria nostra perenne Stabilimentum nanciscaturt Si nostra tarnen fata, rudis item invidia quorundam pulchri, atque amoeni expertum, ac ut plurimum ob stabilis fundi Carentiam, gravis qua premitur paupertas, rem eo jam perduxerunt, ut Societas haec, quae paucis ab nine Annis Sub Generali Regni Diaeta omnium Statuum meruit attentionem, modo vix adhuc Semet sustentans, Sub gravi Jugo impotentiae; propediem, in eidem Succuratur extinguenda de lit escat. Nemo nisi ex Conceptis Semel praejudiciis , rem quamvis etiam optimam in si/nist/rum detorquendi stud! /.../gitatus non videt: Instituturn hocce in tantum prae allls quibusvis mo/bi/libus Inculcationum mediis praestare, inquantum verbo aut Scripto factae Morales adhortationes, intellectum tantummodo tangant. Theatralia vero Spectacula, Si bonae Credantur Superinspectioni, ob rerum gestarum ad vivum factam realem repraesentationem voluntatem quoque Spectatorum, Sub Amoenitatis jam in segrata specie flectant.