Salló Szilárd (szerk.): A Csíki Székely Múzeum Évkönyve 11-12. (Csíkszereda, 2016)

Történelem - Markaly Aranka: 16–17. századi nemesi oklevelek a Csíki Székely Múzeum gyűjteményében

Markaly Aranka 2. 1614. szeptember 17.17 Bethlen Gábor fejedelem csíkcsekefalvi Bodó Mihálynak18 lófői címet adományoz, egyben mentesíti minden adó és szolgálat alól, cserébe a mindenkori uralkodót lóval, dárdával, sisakkal, mellvérttel, pajzzsal, lándzsával, és más katonai felszerelésekkel (lófői szokás szerint) háború idején köteles szolgálni. Az oklevél kelt Gyulafehérváron, melyet függőpecséttel hitelesítettek. Eredeti, pergamen, fiiggőpecsétje hiányzik. Az oklevél méretei (cca.): 685x380 mm. Nos Gabriel Bethlen Dei grada Princeps Transsylvaniae Pardum regni Hungáriáé Dominus et Siculorum Comes etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod Nos cum ad nonnullorum fidelium dominorum consiliariorum nostrorum singularem intercessionem nobis propterea factam, tum vero attentis et consideratis fidelitate fidelibusque servitiis agilis Michaelis Bodo de Czekeffalwa, quae ipse nobis et huic regno nostro Transsylvaniae in omnibus occasionibus bellicisque expeditionibus iuxta possibilitatis suae exigentiam fideliter exhibuit et impendit, ac in futurum quoque exhibiturus et impensurus est, eundem igitur Michaelem Bodo de speciali nostra gratia et potestatis plenitudine ex statu et conditione plebea ac ignobili, in qua natus est, et hactenus extitit eximendum, ac in coetum et numerum verorum primipilorum Siculorum annumerandum, aggregandum, cooptandum et ascribendum duximus, prout annumeramus, aggregamus, cooptamus et ascribimus. Decernentes expresse, ut a modo deinceps idem Michael Bodo haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universi pro veris et indubitatis primipilis habeantur et reputentur omnibusque et singulis iis honoribus, gratiis, privilegiis, induitis, libertatibus, immunitatibus et praerogativis, quibus caeteri veri, nati et indubitati primipili quomodocunque de iure et ab antiqua consuetudine utuntur, fruuntur et gaudent, perpetuo uti, ffui et gaudere valeant atque possint. Ita tamen, ut idem Michael Bodo haeredesque et posteritates ipsius universi bonis equis, frameis, galeis, loricis, hastis, clypeis et aliis instru­mentis militaribus, more aliorum primipilorum, bene instructi ad mandata nostra et successorum nostrorum omnibus bellicis expeditionibus tam generalibus, quam partialibus, pro necessitate regni ratione temporis sus­ceptis, semper interessé fidelemque patriae operam navare debeant et sintastricti. Et nihilominus pro ampliori erga eundem benignitatis munificentiaque nostrae declaratione, unum fundum domus eiusdem in possessione Cziekeffalva vicinitatibusque domus agilium Petri Gothard ab una, ac alterius Petri Bodo partibus ab alia, in sede- Siculicali Czik existenţi habitum, ab omni censuum, taxarum et contributionumnostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum subsidiique et lucri camerae nostrae solutione, ac servitiorum quorumlibet plebeorum et civilium exhibitione, itemseminaturas,allodiaturas, agricolationes, ac alias quaslibet haereditates ipsius Siculi- cales, quas in dictapossessione Czekeffalva et territoriis eius iuste et legitime possideret, a decimarum, nonarum et capetiarum pensione in perpetuum eximendum et supportandum duximus, prout eximimus et supportamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis universis et singulismagnificis, generosis, egregiis, nobilibus et agilibus capitaneis, vice capitaneis, iudici, vice iudicibus regiis, dicatoribus, decimatoribus et exactoribus quarumcunque contributionum sedis Siculicalis Czyk, item circumspectis iudici ac iuratis civibus annotatae possessionis Czek­effalva eorumque vices gerentibus, modernis scilicet et futuris quoque protempore constituendis, cunctis etiam aliis, quorum interest seu intererit, praesentium noticiam habiturisharum serie committimus et mandamus firmiter, ut vos quoque a modo deinceps praenotatum Michaelem Bodo ipsiusque haeredes et posteritates utriusque sexusuniversos pro veris et indubitatis primipilis habere et recognoscere debeatis, nequeeosdem ratio- nepraescriptae domus haereditatumque suarum ad aliquam censuum, taxarum et contributionum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum subsidiique et lucri camerae nostrae solutionem, ac servitiorum quorumlibet plebeorum et civiliumexhibitionemdecimarumque, nonarum et capetiarum pensionem cogere et compellere, aut propterea eosdem in personis rebusque et bonis ipsorum quibusvis impedire, turbare, molestare seu quovis modo damnificare nequaquam praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali.Secus non facturi. Praesen­17 CsSzMLGy 761. 18 Demény 1998, 501; Bodó Mihály az 1614-ben készült lustrában az esküdtek között szerepel. 138

Next

/
Oldalképek
Tartalom