Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae
stantia, si concernentes meatus subterranei non cum lecto , verum supra lectum cum lateribus cellariorum (aliorumue hujusmodi subterraneorum locorum) communicent, aqua haud inconsulto e cellariis inundatis ope tubi pneumatici, aliove opportuno modo exhaurienda est, praecipue si eorum solum densum ac incapax sit aquam absorbendi.^f 25» Theor. Intumescentia, ac inde proveniens eluvio nascitur citra nostram saepe culpam. Demonst. Nascitur enim saepe a causis , quas impedire nobis integrum non est: I. A repentina niuiurn solutione, nimiis pluviis, aut plane nubifragiis. • II. A frequentibus pluviis, licet absolute haud gravibus; frequentibus enim idgenus pluviis ita madescit humus, vt aquas porro iam ímbibere recuset, eas igitur in flumina redundare oportet. III. A ventis, cursui fluminis aduersis , item ab aestu maris in fluuiis mari propinquis; vtiumque enirn , fluminis celeritatem minuendo, minuit eífluxum. 20- Theor, Saepe, quod flumina intumt^ scant - exundentque, culpandi sumus : I. Dum alveum valde coarctamus. Minuta enim sectionis latitudine, altitudinem libelláé crescere oportet. Porro alueus multímodis coarctatur; 1-mo si freta (non vero ripae, a se invicem magis distantes) ponté iungantur, 2-0*0 si ad ripas structurae , in flumen procurrentes, absque lege collocentur, 3-fto si molae aut molarum rotae praecipue in angustiori alveo nimium multiplicentur, etc. II. Du n alueum vltra modum dilatari finirnus. Hinc enimj syrtes, breuia, ac, imulae,