A Balaton tudományos tanulmányozásának eredményei I. kötet - A Balatonnak és környékének fizikai földrajza. 2-4. rész: A Balaton hidrografiája, limnológiája és környékének éghajlati viszonyai (Kiadja a Magyar Földrajzi Társaság Balaton-Bizottsága. Budapest, 1897-1918)

Cholnoky Jenő: A Balaton hidrografiája

303 esse ita comparatum, ut a ventorum vicissitudinibus immúnis, et a sua situatione tutus sit. Tertio : In operibus hujus modi necessaria praecautione utendum dum Aqua in Canalem immittetur, ne vel effossus canalis pessum eat, vel vero partes inferiores inundentur. Ouarto : pro fluvio Szala ducatur Canalis, secundum flavo colore in mappa notatum ductum. Notandum adhuc. Primo. Lacum Balaton post defluxum suum ad tres orgias duos pedes adhuc spácium in mappa caeruleo colore tinctum occupaturum, quod inter caetera rationes vel ideo solum suaderem, ut locus sit, ubi eftluentes aquae sedimenta sua deponere possint antequam intrant canalem naviferum. Secundo. Norma projectata canalis in dimensionibus suis recte ilia est, quam copia aquae eftluentis exigit, cum tarnen naves majores in Danubio consuetae in arctiori hocce spacio sibi cedere non possint, tunc de distantia in distantiam mille orgiarum projectantur excavationes ovales, in cujus cavitatem una navis semet recipere possit, donee altera priori obvia praetergressa fuerit. Tertio. Naves maximae modo usu receptae quinque duntaxat pedibus aquae immerguntur, hinc canalis sex pedum profundus suffecisset, quia tarnen a propor­tione dilatandus veniret tunc sumtibus per id parci baud posset, accedit adhuc teste experientia quod aqua haec tribus pedibus in Aestate decrescat tunc Aestivo tem­pore recte sufficientem habiturus est canalis aquam. Quarto. Cum non raro evenire soleat siccioribus temporibus adhuc ultra tres pedes aquam decrescere, tunc in hunc casum humillime projectarem duas cataractas in ipso canali navifero extruendas quibus pro ratione circumstantiarum defluxus aquae regulari aut etiam penitus cohiberi possit cum tarnen cataractae hae ad situm, et loci circumstantias debeant attemperari, et loca, in quibus extruendae erunt, non nisi sub ipso opere determinari possunt, tunc hie loci nec formam, neque cal­culum earundem dare poteram. Oninto. Cum projectatae ovales elíossiones nota secunda, et cataractae nota quarta novos requirant sumtus, qui in liquidatione expensarum canales ad calculum non venerunt, tunc circa praescriptionem censerem demisse capitale, quod ex exsic­catione pallidum fluvii Sió lacunarum item fluvii Szala obtingeret ad hos usus accipi posse. Dabuntur praeterea circumstantiae sub ipso opere, quae nunc divinari, sed nec definiri possunt, quae novos requirent sumtus et in hunc casum semper con­sultum est, si praesto sit fundus unde tales expensae hauriantur ; Si vero quid de expensis lucri erit, possibile, capitale ex inde congregari potest ex quo intertentio hujus operis curabitur. Expensae laboribus sunt proportionatae, ideo ex combinatione Tabularum \'T. VIII. IX. XI. elaborata est Tab. XII. Secundum praementionata projecta triplicia. Fundus vero ad operationes has necessarius exaccrescentia Terreni habebitur, cujus repartitio Tabula XIII. exponitur si hie loci expensarum, et lucri iterum fiat comhinatio, patebit, quod Inclita Dominia operi huic cointeressata Capitale impen­dendum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom